Volltext: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER I. existentem, quandã ſubijße, ac eã occultaſſe: ſed cometem
factum, nequaquam. Inſuper & ratione hoc ipſum patet. Nam ſtellæ tametſi maiores, minores´ ue apparẽt, attamen
per ſe indiuiduæ uidentur eſſe. Vt igitur ſi indiuiſibiles eſ-
ſent, ſuo cõtactu magnitudinem haudquaquam maiorẽ red-
derent: ſic etiã cùm indiuiſibiles non ſint, ſed appareant,
ſuo coitu, ac concurſu nihilo maiorem præferre molem ui-
debũtur. Quas igitur de ipſis cauſas diximus, falſas eſſe,
etiam ſi non per plura, at per hæc, abunde perſpicuum eſt.

De Cometis, eorum cauſis, ac differentia.

Hîc Ā [?] rifto. de
cometis, eorũ-
qúe diuerſitate
determinat.

_C_V m autem de hiſce, quæ ſenſui peruia non ſunt, ſat [?] is
eſſe iuxta rationem demonſtratum putemus, ſi ad id
quod fieri poßit ea reduxerimus, ex hiſce quæ in præſen-
tia dicuntur, existimauerit quiſpiam de hiſce maximè ad
hunc modum uſu uenire. Supponimus enim mundi terræ
circũfuſi primam eam omnem partem quæ orbiculari ſub-
eſt lationi, exhalationem eſſe calidam, aridamq́; . Eam autẽ,
& inſuper aẽris, quẽ ſuo in ſinu fouet, ac ambit, haud pa-
rum circularis latio, ad motus ſecum circa terram raptat,
uerſatq́; . At interim dũ illa fertur, ac mouetur hoc pacto,
qua fortè fortuna fuerit bene temperata, ſæpe incenditur: ob quod & illos ſparſorum ſyderum diſcurſus fieri dici-
mus. Cùm igitur ob ſuperiorum corporum conuerſionem
in eiuſmodi denſitatem igneum inciderit principium, neq; tam uehementer multum, ut continuò, & diu exurere
queat, neq; porrò tam debile, ut ſtatim extinguatur, ſed ua-
lidius, & quod diutius poßit permanere, ſimulq́; contin-
gat ut ſubuolet in eum locum probè temperta exhala-
tio, aptaq́; ut incendatur, tum id, ſydus crinitum fit, quam-
cunq; figuram ſurrecta exhalatio contraxerit. Nam ſi un-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer