Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. METEOROL. menſe lanuario, Sole circa ſolstitium hybernum exiſtente, in
regione cœli ſub ſeptentrionibus, crinitũ ſydus apparuit: quãuis & ipſi affirment, fieri non poſſe ut tanta refractio
fiat. Cõmune autẽ eſt hiſce, & illis, qui cometen ſtellarum
errantiũ coniunctionẽ, atq; contactum eſſe aſtruunt, primò
quidem è numero ſtellarum cœlo adhærentium nonnullas
comã accipere. Quain re, non Aegyptijs modò præſtanda
fides eſt (nam & illi id aiunt) ſed & nos uidimus. Nam [?]
ſtella quædam ex hiſce, quæ in caniculæ coxa ſunt, comam
habuit, languidã tamen, atq; obſcurã. Qui enim eam inten-
tis oculis aſpectabant, ſplẽdorem agnoſcebãt exiguum: qui
uerò ſenſim conſpectum in eam quaſi obiter iactabant, ma-
iuſculum. Adbæc quotquotnoſtra tempeſtate uiſi ſunt, ſine
occaſu ſupra horizontem euanuerunt, paulatim ita emar-
ceſcentes, atq; abſumpti, ut nec unius ſtellæ corpus, nec plu-
rium reliquerint. Nam & magnum illud ſydus, quo de
ſuprà mentionem fecimus, tempore hyberno, rigente gelu,
atq; cœlo ſereno, ueſperi, Aristeo Prætore apparuit. Ac
prima quidem die uiſum non eſt, quòd ante Solis occaſum
delituerit, poſtea autem apparuit: nam quàm minima fieri
poteſt diſtantia, Solem reliquit, & mox occubuit. Lumẽ ue-
rò ad tertiam uſq; cœli partem, inſtar ſaltus porrigebatur,
unde & uiæ nomen accepit. Porrò ad uſq; baltheum con-
ſcendit Crionis, inibiq́; diſſolutum fuit. At [?] qui Democritus
opinionem ſuam aſtruere contendit. Nam poſt cometarum
diſſolutionem ſydera quædã fuiſſe conſpecta aſſeuerat. Ad
hoc haudquaquã interdum fieri, interdũ non fieri, ſed ſem-
per oportebat. Præterea ipſi quoq; Aegyptij ſtellas er-
rantes, tam inter ſe, quàm cum fixis, coire aiunt. Atq; ipſi
iam ſemel, atq; iterum uidimus louis ſtellam in Geminis

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer