Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. res. Prætereà ut accidens, & huius genera: ut ſtatuæ, alio
modo Polycletus, alio ſtatuarius: accidit enim ſtatuario, ut
ſit Polycletus. Et ea etiã quæ cõtinẽt accidẽs, ueluti ſi homo
ſit cauſa ſtatuæ, aut omnino animal. Sunt aũt & accidẽtiũ
alia remotiora alijs, atq; propinquiora: ceu ſi albus ac mu
ſicus, cauſa ſtatuæ dicerẽtur. Præter aũt oẽs, quæ accõmoda
tæ dicũtur, & quæ per accidẽs, aliæ ut potẽtes, aliæ ut ope-
rãtes dicũtur: uelut ut extruatur domus, ædificator cauſa di
citur, aut ædificãs ædificator. Similiter & in hiſce dicetur,
quorũ cauſæ ſunt ipſæ cauſæ: uthuius ſtatuæ: aut ſtatuæ, aut
omnino imaginis, & æris buiuſce, aut æris, aut omnino ma-
teriæ, et in accidẽtibus ſimili modo. Prætereà & hæc cõiun
cta, ac illa dicẽtur: ueluti nõ Polycletus, neq; ſtatuarius, ſed
ſtatuarius Polycletus: at tamẽ hæc omnia, multitudine quidẽ
ſunt ſex: dupliciter autẽ dicũtur. Nã aut ut ſingulare, aut ut
genus, aut ut quod ꝑ accidens eft, aut ut genus accidẽtis, aut
ut coniũcta hæc, aut ut ſeiũcta dicũtur, & inſup omnia aut
potẽtia, aut actu. Intereſt aũt tãtũ. Cauſæ enim actu, & ſin
gulares, et ea, quorũ ſunt cauſæ, ſimul ſunt, et nõ ſunt: ut hic
ꝗ medetur, cũ hoc ꝗ ſanatur: et hic ꝗ ædificat, cũ hoc quod
ædificatur. Sed quæ ſunt potẽtia, nõ ſemper: nõ enim ſimul
domus, & ædificator corrumpitur. Oportet autẽ ſemper
cauſam, quærere ſummã, quemadmo dũ et in cæteris: uelut,
homo ædificat, quia eſt ædificator, at ædificator, eſt per ar
tẽ ædificandi: hæc igitur prior eſt cauſa: & in omnibus ſi-
mili modo. Præterea generũ quidẽ genera, ſingulariũ uerò
ſingularia, dicẽda ſunt cauſæ: ceu ſtatuarius quidem, ſtatuæ: hic autem, huius & potentia quidem cauſæ: effe ctuum po-
tentia: actu autem effe ctuum actu. Quotigitur ſint cauſæ,
& quomodo ſunt cauſæ, ſatis ſit ànobis determinatum.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer