Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. uatis quidem, ſed ſecundũ exiguas portiones iuxta ſeſe cõ-
ſitis erit elementis. Ad hunc itaq; modum, caro, & cæte-
rorum quodq; fiet. Accidit autem ut non ex qualibet car-
nis parte ignis, & aqua gignantur (ſicuti ex cera, ex hac
parte pila, ex aliqua alia meta fieri poteſt) ſed ex utraque
utrunq; fieri queat. Hæc itaq; hoc gignũtur modo ex carne,
& quauis parte utrumq; . At hiſce quiillo modo dicunt, ex
quauis utrũq; gigni non poteſt: ſed périnde fit ut è muro
lapis, & latere, ex alio loco, ac parte utrũq; . Pari modo & hiſce, qui ipſorũ materiam unã faciunt, dubitatio quædam
obrepit, qualiter ex ambobus, calido inquamet frigido, aut
igni, & terra, quippiã erit. Nã ſi caro ex ambobus ſit, & neutrũ illorũ, nec rurſus ſeruatorũ cõpoſitio, quid reſtat id
eſſe præterquam materiã quod exillis cõſtat? Nã corru-
ptio alterius aut alterũ facit, aut materiam. Igitur poſt-
quam calidũ, & frigidũ intenſionem, remißionemq́ ſuſci-
piunt: cùm ſimpliciter alterũ actu fuerit, tunc alterum erit
potentia. Cùm uerò nõ prorſus, ſed frigidũ ut calidũ, & calidum ut frigidum fuerit, proptereà quòd quæ miſcentur
ſuas exuperantias uicißim corrumpunt, tunc neq; materia
erit, neque illorum contrariorum utrũq; , ſed inter medium,
actu ſimpliciter erit. Porrò quo potentia magis calidum
eſt quàm frigidũ, aut contrà: hoc duplo, aut triplo, aut alio
id genus modo magis calidum potentia, quàm frigidũ exi-
ſtit. Alia itaq; miſta, ex contrarijs erunt, aut elementis: & elementa ex illis quodã modo potẽtia exiſtentibus, non ta-
men ſicut materia, ſed dicto modo. Atq; hoc quidem pacto
mistio, illo uerò materia id, quod gignitur, existit. Præterea
& ipſa contraria pati ſolent, quemadmodum antè præfi-
nitum eſt. Etenim actu calidum, potentia frigidum eſt: &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer