Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. dum in quit ille. In hiſce nanq; fortuna nominari ſolet,
nõ ratio: fieri enim poteſt, ut aliqua, ut contingit, ac temerè
miſceantur. Itaq; ſic ſeſe habere, eorũ quæ natura conſtant,
cauſa existit: atq; cuiuſq; natura hæc eſt, de qua nihil memi-
nit. Nihil ergo de natura dicit. At uerò hoc, ipſum bonũ
existit. Porrò ille ſolam mistionem collaudat. Atqui diſcor-
dia haudquaquam ſecernit elementa ipſa, quæ natura Deo
priora ſunt, ſed concordia, dij autem & hæc quoque ſunt. Prætereà de motu ſimpliciter dici: non enim ſatis eſt dicere
concordiam, & diſcordiã mouere, niſi hæc concordiæ ratio
ſit, motu inquam tali ciere, & diſcordiæ tali. Igitur aut de-
finiuiſſe, aut ſuppoſuiſſe, aut exactè uel molliter, uel alio
quolibet modo demõſtraſſe, oportebat. Inſuper cùm ui,
& præter naturã moueri corpora uideantur, per naturam
quoq; mouentur: ut ignis ad ſuperũ quidem locũ non ui, ſed
ad inferũ ui, fertur. Vi autem & natura, contraria ſunt. Contingit autem ui moueri: ergo & natura quoque motu
cieri contingit. Concordia igitur illo motu mouet, aut non
mouet. Nam terrã deorſum ferri, concordiæ contrariũ eſt,
& ſegregationi ſimile existit, potiusq́ diſcordia, naturalis
motus cauſa eſt, quàm cõcordia. Vnde fit, ut omnino cõcor-
dia potius præter naturam existat. Simpliciter autem niſi
concordia, aut lis moueat: ipſorũ corporum nullus motus
ſtatus´ ue eſt. At hoc abſurdum eſt. Abhæc, uidemus
corpora motu cieri. Nam diſcordia ſegregauit. Aether
autẽ in ſublimè ſubuectus nõ à diſcordia fuit. Sed interdũ
illũ uelut à fortuna ſublatũ aſſerit: ſic dicẽs. Nà plerũq; ali-
ter, ſed tũ ſic fortè cucurrit. Interdũ ignẽ ſurſum ferri aptiſ
ſimũ eſſe: inquit enim, Aſt æther, lõgis ſub humum radici-
bus ibat. Et inſup ipſum quoq; mũdũ ſimiliter nũc tẽpore

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer