Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. humidita [?] tem, cõpetere: hæc enim necdum copulata fuere. Sed quòd fieri nequeat in infinitũ abitio (quod quidẽ cùm
eſſemus demõſtraturi, in hoc antè incidimus) ex hiſce emer
get. Si enim rurſum I, id eſt ignis in aliud, ceu in M tranſ-
mutetur, nec regreßio fiat, aduer ſantia quædã ab hiſce quas
diximus alia, I & M inerit: nam M nulli ipſorũ T L A I
eſſe idẽ ſupponitur. Sic itaq; K, ipſi I, & O, ipſi M, K itaq; omnibus T L A I inerit: nã eain ſeſe mutuò tranſmutari
ſolent. Sed hoc quidẽ nondũ ſit ostẽſum, illud tamẽ in aper-
to eſt, quòd ſi M in aliud rurſum trãſmutetur, alia in M et
in I cõtrarietas inerit: atq; ita ſemper primis cum ſequẽti-
bus aliqua inerit aduerſantia. Quare ſi infinita ſint, infi-
nitæ quoq; erunt in uno cõtrarietates. Quòd ſi hoc ſit, nec
finiri quicquã, nec oriri poterit. Nã ſi aliud ex alio fiet, tot
& adhuc plures trãſire cõtrarietates oportebit. Quare
in nõnulla trãſmutatio fiet nunquã, uidelicet ſi intermedia
infinita ſint: quod {pro}fectò neceſſariò accidet, ſi infinita ſint
elemẽta. Prætereà neq; ex aẽre in ignẽ trãſmutatio fiet, ſi
infinitæ ſint cõtrarietates. Fient etiã omnia unũ: nã omnes
ſuperiorũ cõtrarietates, hiſce ineſſe quæ infra I ſunt collo-
cata, & contrà neceſſe eſt. Quare omnia unum erunt.

Errores Empedoclis.

147. CAP. VI.

_MI_rabitur porrò aliquis eos, qui elementa corporum
uno plura eſſe dicunt, ita ut in ſe non tranſmutetur,
ſicuti Empedocles inquit, quo pacto ipſi elementa eſſe cõ-
parabilia dicere queant. A tqui ille ad hunc modũ ait. Nam
æqualia ſunt hæc omnia. Si igitur ſecundũ quantitatem,
idem quid omnibus ineſſe cõparabilibus quòd menſuren-
tur, eſt neceſſe: ut ſi ex aquæ ſeſtario uno, aëris decẽ fiant: ergo idẽ quid utraq; ſunt, ſi menſurentur eodem. Sin uerò

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer