Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Ergo ſi una ſit aduerſantia, per quam mutationẽ ſubeãt,
duo ſint neceſſe eſt: nã inſenſibilis, inſeparabilisq́; materies,
mediũ eſt. Porrò cùm plura eſſe uideantur, duæ ad mini-
mum cõtrarietates erunt. Sed cùm duæ ſint, eſſe tria non
poſſunt, ſed quatuor, ut patet: tot enim ſunt cõiugationes.

Nam cùm ſint ſex, duæ ex eis fieri nõ poſſunt: proptereà
quòd inter@ ſeſe cõtrariæ ſunt. Sed de hiſce diximus prius.

Cùm autem mutuò in ſeſe tranſmutentur, fieri non poſſe
ut principiũ quoddã ſit eorũ, uel in extremo, uel in medio,
ex hiſce palàm fiet. In extremis igitur non erit principiũ,
quia ignis, aut terra eſſent omnia: idemq́; ſermo eſt, atq; ſi
ex igni, aut terra constare omnia dicamus. Prætereàneq; medium, principium erit, ſicuti quidam aẽrem quidem & ignem, & in aquã: aquam uerò & in aërem, & in terram: ultima autem nõ amplius in ſeſe uicißim trãſmutari putãt. Nam ſtet hoc, nec in infinitum recta utraq; ex parte abeat,
oportet: in uno enim cõtrarietates eſſent infinitæ. Sit T
terra, L lympha, ſeu aqua, A aër, I ignis. Itaq; ſi A in I,
& L, mutetur, una erit cõtrarietas, nempe ipſorũ A, I ſint
hæc, albor & nigror. Rurſus ſi I in L & A mutetur erit
altera: non enim L & I idem ſunt: ſint autem ſiccitas, & humiditas, S quidẽ ſiccitas, H uerò humiditas. Igitur ſi
albor maneat, humida, & alba erit aqua: ſin minus, nigra: quandoquidem contraria mutatio eſt. Aquam igitur, aut
albam eſſe, aut nigram neceſſe eſt. Sit primum. Pari ergo
ratione, S inerit I. Tranſmutabitur igitur & ipſe ignis
in aquam: contraria enim ſunt, nam ignis primò niger erat,
& déinde ſiccus, aqua uerò humida, & posteà alba. Li-
quet itaq; omnia in ſeſe uicißim tranſmutari, atq; etiam in
hiſce, ipſi terræ reliqua duo ſymbola, nigrorem inquã, &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer