Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. gibiles contrarietates, hæ: calidum, frigidum: ſiccum, humi-
dum: graue, leue: durum, molle: uiſcoſum, aridum: ſcabrum,
glabrum: craſſum, tenue. Ex quibus, graue & leue, neque
actiua ſunt, neq; paßiua: nõ [?] enim quod alterum quippiam
agat, patiaturue ab altero, dicuntur. At elementa ipſa inter
ſe mutuò actiua ſint, & paßiua, oportet. Nam miſcẽtur, & in ſeſe uicißim mutantur. Calidum autẽ, frigidumq́; : & hu-
midum, ac ſiccum: illa quidem quòd actiua ſint, hæc uerò
quòd paßiua, dicuntur. Calidum enim, eſt quod ea congre-
gat, quæ eiuſdẽ ſunt generis. Nam ſegregare (id quod ignẽ
facere aiunt) eſt cognata, & quæ eiuſdem ſunt generis con-
gregare: accidit enim, ut aliena eximat. Frigidum uerò,
quod ex æquo cogit, ac congregat, tam quæ eiuſdem ſunt ge
neris, quàm quæ diuerſi. Humidum autem, quod cùm facilè
terminos ſuſcipiat, proprio non definitur. Siccum uerò,
quod proprio termino bellè definitur, alieno ægrè. Tenue
autem, & craſſum: uiſcoſum, & aridum: durum, & molle: & cæteræ differentiæ, ex hiſce ſunt. Nam cùm quod reple
tiuum existit, ad humidum ex eo pertineat, quia non ſit de-
finitum, ſed promptè terminari poßit, & ſequatur id, quod
ipſum tangit: tenue autem ſit repletiuum (nam paruarum
eſt partium: & quod eſt eiuſmodi, repletiuũ eſt: totũ enim,
totũ tangit: tenue autem, maximè eſt tale) tenue ſub humi-
do, & craſſum ſub ſicco fore constat. Rurſum, uiſcoſum ab
humido cõprehendetur: nam uiſcoſum, humidum cũ quadã
affe ctione existit, uelut oleum. Aridum autem, à ſicco. Ari-
dum enim eſt, quod perfectè ſiccum eſt, adeò ut ob humidi-
tatis defectum etiã concreuerit. Inſuper molle humidum co
mitari ſolet: et durũ, ſiccum. Molle enim eſt, quod in ſeſere-
fugit, ceditq́; , et non reſistit: id quod humidũ facere aſſolet.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer