Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER I. dicunt. Porrò ſi alterum ſit corruptum: non eſſe mista, ſed
alterum eſſe, alterum nõ eſſe: quæ ſimiliter ſeſe habent. Eo-
dem autẽ modo & ſi poſteà quàm in unum ambo uenerint,
utrunq; eorũ quæ miſcentur, corruptum ſit, nõ enim ea eſſe
mista, quæ omnino in ratione rerum non ſunt. Hæc igitur
ratio postulare uidetur, ut quo mistio à generatione, & corruptione, & quo mistile à generabili, & corruptibili
differat, definiamus. Perſpicuum enim eſt, mistionẽ, ſi quidẽ
ſit, ab illis differre oportere. Quo fit ut hiſce cognitis,
quæ addubita ta fuerunt, ſolui queant. At uerò neq; mate-
riam igni mistam eſſe, neque miſceri dum comburitur, aut
ipſam ſuis partibus, aut igni, ſed ignem gigni, & materiam
corrumpi, dicimus. Eodem autem modo, neq; corpori ali-
mentum, neq; figuram, quæ ceræ molem afformat, ceræ mi-
ſceri dicimus. Nec corpori albedinem, nec omnino affectus,
habitusq́; rebus ipſis miſceri poßibile eſt, quippe cùm ipſi
ſalui cernantur. At uerò nec albedinem, & ſcientiam, nec
aliud quicquam inſeparabile, miſceri contingit. Quinimò
nec id probè dicunt, qui omnia aliquando & ſimul eſſe, & miſceri inquiũt, nõ enim omnibus omnia miſceri queũt, ſed
eorum quæ miſcẽtur: utrunq; ſeparabile quid eſſe oportet: affe ctuum autem nullus ſeparabilis existit. Cùm autem eo
rum quæ ſunt, alia actu ſint, alia potentia: quæ mista ſunt,
eſſe quodammodo, & non eſſe contingit, actu quidem aliud
existente eo, quod exeis factum eſt, potẽtia uerò quippiam
utriuſq; eorũ quæ erant, antè quàm miſcerentur, & nõ eſſe
perdita: id quod ratio prius addubitabat. Nam quæ miſcen-
tur, & prius ex ſeparatis coiſſe, & poſſe rurſum ſeparari
uidemus. Igitur neq; permanent actu, uti corpus, & albe-
do, neq; corrumpuntur, aut ambo, aut alterum: nam eorum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer