Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE GEN. ET CORR. prorſus indiuiſibilia existunt, cur paruis potius quàm ma-
gnis cõpetunt. Inſuper utrum illorum omniũ ſolidorũ una
ſit natura, an inter ſe differant, perinde atque ſi mole alia
ignea, alia terrea eſſent? Nam ſi una ſit omniũ natura, quid-
nam id eſt, quod ea distinxit, ſeparauitq́; ? Aut cur cùm ſeſe
tangunt, nõ in unũ coaleſcunt, haud ſecus quàm aqua cùm
aquã tangit? nihil enim posterius à priori differt. Sin uerò
diuerſa, qualianã hæc ſunt. Atq; per ſpicuũ eſt ea potius,
quàm figuras ipſas, poni oportere principia, cauſasq́; eo-
rum, quæ eueniunt. Prætereà ſi natura differant, & agent,
& patientur, cùm mutuò ſeſe tangẽt. Prætereà quidnã eſt id
quod mouet? Nã ſi aliud ſit, affectioni erũt obnoxia. Sin ue-
rò quodq; ſeſe moueat aut erit diuiſibile ita, ut altera parte
moueat, altera moueatur, aut in eodẽ inerunt contraria, & materies non modò numero una, ſed et potẽtia, erit. Qui igi
tur ob meatuũ motionẽ paßiones accidere inquiunt, ſi op-
pletis quoq; meatibus id euenire dicant, meatus ſuperuaca-
nei ſunt. Nam ſi paßio ad hunc fiat modũ, uniuerſum ipſum
etiã ſi foraminanõ habeat, ſed continuũ ſit, eodẽ pati modo
poteſt. Inſuper, quî fieri poteſt ut tranſpiciatur uti aiunt? Nam neq; ſecundũ tactus per perſpicua tranſitio fieri po-
teſt: neq; per meatus ſi ſinguli pleni ſint. Quid enim meatus
habere, an nõ, refert? totũ enim ſimiliter erit plenũ. At uerò
ſi et hæc quidẽ uacua ſint, ſed corpora in ſe neceſſariò ha-
beant, idem rurſum accidet. Quòd ſi magnitudine tantilla
ſint, ut nullũ corpus admittere queant, putare quod paruũ
eſt uacuũ eſſe, quod magnũ non uacuũ, ne quantulumcunq; quidẽ, aut dicere ſeſe putare uacuũ eſſe quippiã aliud præ-
ter corporis locũ, ridiculum eſt. Quare, ut patet, uacuum
omni corpori, mole æquabile erit. In ſumma, meatus facere,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer