Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE GEN. ET CORR. patiunturq́; . Quare & agens, & patiens partim eadem
ſint, partim diuerſa, atque inter ſeſe dißimilia, neceſſe eſt.

137.1.

Hîc Ā [?] riſto. de
actione & paſ-
ſione determi-
nat: quoniam ſi
ne his ne{que} ge-
neratio, neque
corruptio fieri
poteſt.

Cùm autem agens, & patiens genere quidem eadem, ſimi
liaq́; ſint, ſpecie autem dißimilia, contraria uerò ſint eiuſmo
di tum contraria, tum quæ inter ea media ſunt, inter ſe mu-
tuò actiua, & paßiua eſſe constat. Etenim omnino gene-
ratio, atq; corruptio, in hiſce conſistunt. Quamobrem & ignem calef@cere, & frigidum frigefacere, & omnino acti-
uum id quod patitur ſibi ſimile reddere, iam rationi conſen
taneum existit: nam agens & patiens contraria ſunt, & ge
neratio in contrarium tendit. Quare neceſſe eſt, ut pa-
tiens in id mutetur quod agendi uim obtinet: hoc enim pa-
cto in contrarium erit generatio. Itaq; tametſi uerbo te-
nus eadem non dicunt, utroſq; tamen naturam ipſam attin-
gere contingit. Dicemus enim interdum ſubiectum ipſum
pati, ut hominem ſanari & calefieri, ac frigefieri, & cæte-
ra ad hunc modum, interdum uerò frigidum calefieri, & ægrum ſanari: atque utraque uera ſunt. Eodem modo, & de agente dici ſolet: nam interdum hominem, interdum ca-
lidum, calefacere dicimus. Partim enim materies ipſa pa-
titur, partim contrarium. Igitur qui ad illam reſpexerunt,
agens, & patiens quippiam idem habere oportere puta-
runt: qui ad alterum, contrà. Cæterùm haud aliam eſſe ra-
tionem de ipſo agere, ac pati, quàm de ipſo mouere, ac mo-
ueri, existimandum eſt. Etenim ipſum quoq; mouens, bifa-
riam dicitur. Nam & iam in quo motus principium ineſt
mouere uidetur: quippe cùm principium, prima cauſarum
ſit: & rurſum quod ultimum eſt, ad id quod mouetur, & generationem. Simili modo de ipſo agente eſt dicendum. Nam & medicum, & uinum, ſanare dicimus. Nihil igitur

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer