ARIST. DE GEN. ET CORR.
re, partim minimè. Verùm ea tangere uniuerſaliter diffi-
niuntur, quæ ſitum habẽt, & quorum alterũ motiuum eſt,
alterum mobile, idq́; uicißim, quibus agere, atq; pati cõpe-
tit. Magna igitur ex parte, id quod tangitur, id tangit, à
quo tangi ſolet. Etenim omnia ferè quæ apud nos ſunt, cùm
mouentur, mouent: per quæ eſſe neceſſe uidetur ut id, quod
tangitur, tangat, à quo tangi ſolet. Interdum autem dici-
mus mouens, ſolum tangere id quod motu cietur: & contrà
quod tangitur, id non tangere à quo tangitur. Verùm quia
quæ eiuſdem ſunt generis cùm motum ſubeunt mouent: ut
quod tangitur tangat neceſſarium eſſe uidetur. Quare ſi
quid motus expers moueat, id profectò tanget mobile, nihil
autem illud. Interdum enim dicimus eum qui nos mole-
ſtia afficit, tangere nos, non nos illum. De tactu igitur re-
rum naturalium, hoc pacto determinatum ſit.
Deactione & paſsione aliorum opiniones duæ. Quod ſimile
prorſus eſt nõ poſſe pati ab alio. Neq; quod omnino diſsimi
le eſt pati poſſe. Quæ agunt at{que} patiũtur in ſe mutuo, ea par
tim ſimilia, partim diſsimilia eſſe oportere. Item rationi eſſe
cõſentaneum, agens ſimile ſibi facere paſſum. Quòd antiqui
ad diuerſa reſpicientes dixerint, alij à ſimilibus, alij à diſsimi
libus quæ patiuntur, pati. Quæ materiam cõmunem non ha-
bent, in agendo non pati uiciſsim. Quòd principium, à quo
motus fit, agat, non finis ipſe.
137.
CAP. VII.
_DE_inceps de actione, & paßione dicendũ eſt, cùm de
hiſce ſententias inter ſeſe ſubcontrarias à maioribus
nostris acceperimus. Plurimi enim uno ore hoc astruunt, à
ſimili inquam ſimile nullum pati, quia neutrum altero po-
tius actiuum ſit, aut paßiuum, quippe cùm eadem, omnia ſi
milibus ſimiliter inſint, At quæ dißimilia, differentiaq́; ſunt,
ut mutuò agant, patianturq́; aptißima eſſe aſſerunt. Nam
cùm minor ignis à maiori corrumpitur, ob contrarieta@em
illum id ipſum pati inquiunt: dicunt enim multum pauco