Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER I. agat, et aliud patiatur propriè, ſimili itidem modo atq; illa
afficiẽtur. Quocirca de tactu prius dicendũ eſt. Ferè igitur
ut & cætera quæq; alia nomina, pluribus dicuntur modis,
& partim uniuocè, partim altera ab alteris, prioribusq́; :
ſic & de tactu quoq; res ſeſe habet. Sed tamẽ quod propriè
dicitur, ad ea accõmodari ſolet quæ ſitũ habent. Situs autẽ
hiſce, quibus & locus cõpetit: etenim perinde, ut Mathema
tici, de tactu, et de loco reddamus oportet, ſiue eorũ quodq; ſeparatum ſit, ſiue alio modo habeat. Siergo tangere ſit,
quemadmodum anteà eſt definitum, extrema ſimul eſſe: ea
profectò ſe mutuò tangent, quæ cum diſcretas magnitudi-
nes ſitumq́ habeant, extrema ſimul habent. Porrò cùm ſi-
tus omnibus, quibus & locus competat, atq; ſuprà et infrà,
& id genus oppoſita, prima loci differentia ſint, omnia ſa-
nè, quæ ſeſe; mutuò tangũt, pondus, leuitatemúe, aut utraq; ,
aut alterum habebunt: quæ autem talia ſunt, actiua ſunt, & paßiua. Vnde constat ea ſuapte natura mutuò ſeſe tan-
gere, quorum cùm uicißim mobilia ſint, atq; motiua, diſcre
tis, ſeparatisq́; magnitudinibus extrema ſunt ſimul. Cæte-
rùm cùm id quod mouet nequaquam ſimiliter id moueat,
quod motum ſubit, ſed neceſſe ſit ut idem aliud moueat mo-
tum & ipſum, aliud immobile perſistẽs: haud aliter de ipſo
quoq; agente dicendũ eſſe in aperto eſt. Nam id quod mo-
uet, agere quippiã: & contrà quod agit, mouere dicũt. Ve-
rùm differentiã ſubeũt, & proinde ea distinguamus opor-
tet. Non enim fieri poteſt, ut quoduis mouẽs agat, ſi patiẽti
agens opponamus: patiẽs autẽ ſit, cui motus ſecundũ affe ctũ
cõpetit: affe ctus uerò ſecundum quẽ ſolum alteratio fit, ut
albedo, & calor: ſed mouere latius quàm agere patet. Illud
igitur palàm eſt, ea inquã quæ mouẽt, partim mobilia tãge-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer