Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER I. xerim ullo, uerbi cauſa de actione, & paſsione quonammo
do aliud agat, aliud patiatur in actione naturali. Democri-
tus autẽ, & Leucippus figur as concinnant, ex quibus alte-
rationẽ faciunt, atq; generationẽ: congregatione quidẽ, & ſegregatione, generationẽ atq; corruptionem: ordine uerò,
& poſitu, alter ationẽ. Cæterum quoniã quæ apparent, eæ
uera eſſe putabãt, cõtraria autẽ & infinita ſunt, quæ appa
rent, in finitas fecere figuras, ita ut per cõpoſiti tranſmuta-
tiones idẽ contrariũ uideatur alij atq; alij, tranſmuteturq́; incerta re puſilla, & omnino permutato uno quopiã diuer
ſum quid appareat, quãdoquidẽ Trag ædia, & Comædia,
eiſdem fiunt literis. At cùm gener atio & corruptio di-
uerſum quid eſſe omnibus ferè uideantur, & ea quæ ſunt
congregatione, atq; ſegregatione, oriri, ac occidere, & de
mutatione affe ctuum alterari: de his contẽplentur qui hoc
instituti habẽt oportet: hæc autẽ, & multas, & quæ ratio-
nis fines nõ egrediuntur, dubitationes habent. Nam ſi ge-
neratio congregatio ſit, multa ex eorum nume [?] ro quæ fieri
nequeũt, euenire ſolent. Sunt autẽ rurſus aliæ rationes, quæ
urgẽt, quæq́; haud facilè ſolui poſſunt, quod fieri nõ poteſt,
ut quicquã aliter ſeſe habeat, ſi generatio congregatio non
ſit, qut quæ omnino generatio non eſt, aut eadem alter atio
eſt. Atq; id quanquam difficile, enitendũ eſt ſoluere. Princi-
pium autẽ horũ omniũ eſt, utrũ ea quæ ſunt generẽtur hoc
pacto, accreſcant, alterenturq́; , & hiſce contrarias ſubeant
mutationes, magnitudinibus primis nullam diuiſionẽ admit
tentibus, an nulla ſit magnitudo indiuiſibilis? hoc enim in-
tereſt quãplurimũ. Et rurſum ſi magnitudines ſint inſecti-
les, utrũ hæc corpora ſint, ut Democrito placet, atq; Leu-
cippo: an plana, ut in Timæo ſcribitur? Hocigitur ipſum,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer