Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE COELO utrunq; ipſorum alterũ dicitur: id enim quod eſt inter ex-
tremum aliquo modo et medium eſt amborum: quo circa eſt
quid & aliud graue, et leue, ceu aër, & aqua. Dicimus au-
tem id quidem quod continet, formæ eſſe: id autẽ quod con-
tinetur, materiei. Atq; hæc differẽtia uniuerſis in generibus
eſt: in qualitate enim, et quãtitate, eſt aliud ut forma magis,
aliud ut materies, & in loco ſimili modo, ſuperum enim eſt
definiti, inferum materiei. Quare et in ipſa materia quæ eſt
ipſius grauis, & leuis, quò quidẽ tale eſt potentia, eò grauis
materies eſt: quò uerò tale eſt, eò leuis materies eſt, atq; eadẽ
quidem eſt, eſſe autem nõ idem eſt: quemadmodũ & ægro-
tabile, ac ſanabile, idem eſt: eſſe uerò non idem eſt.

124.1.

Hic oftendit
Ā [?] riſt. graue &
leue dupliciter
dici: ſimplici-
ter ſcilicet, &
reſpectiuè [?] , ſiue
ad aliud.

Quòd ſint elementa quatuor: quodq́; non omnium vna ſit ma-
teria, ut uacuum, ſolidum, aut trianguli, quę ſit cauſa, diuer-
ſorum ipſis motuum.

125. CAP. V.

_ID_ igitur, quod talem materiem habet, leue eſt, ſemperq́; ſurſum fertur: id uerò quod contrariam habet, graue eſt,
ſemperq́; deorſum fertur. At ea, quæ diuerſas quidem ab
his habent: ſic uerò inter ſeſe habentes, ut hæ ſe habent, ſim-
pliciter & ſurſum, & deorſum feruntur. Quapropter
aër & aqua leuitatem habent, & pondus: atque aqua qui-
dem uniuerſis, terra excepta, ſubstat: aër autem ſuper o-
mnia eminet, igne excepto. Cùm autem unum ſit ſolum,
quod ſuper omnia natat, & unum item & quod ſubſidet,
uniuerſis duo alia eſſe neceſſe eſt, quæ & cuipiam ſubstant,
& ſuper aliquid collocantur. Quare & materias quot
hæc ſunt, tot eſſe neceſſe eſt, quatuor (inquam) ideo uerò
quatuor, ut una quidem ſit omnium communis, præſertim
ſi ex ſeſe mutuò fiant, eſſe uerò diuerſum ſit. Nihil enim
uetat, ut inter contraria unum ſit, atq; plura, quemadmodũ
in coloribus: multis enim modis dicitur id, quod eſt inter, ac

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer