Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER III. compoſitiome generantur, & non ea quæ ex elementis con
ſtant. Quare ſi quiſpiam exactè tales ſententias conſidera-
re uoluerit, & non ſine exacta diſcußione probare, ac acce
ptare: gener atione ex hiſce quæ ſunt, haſce tollere profectò
uidebit. At uerò et ad affectus & potẽtias, atq; motus: figu
ræ non ſunt accõmodatæ corporibus, in quæ maximè refpi
ciẽtes hoc pacto figuras ipſas distribuere, ueluti cùm ignis
facilè ſit mobilis, et calefaciat, ac urat, quidam ſphærã qui-
dem pyramidẽ ipſum fecerunt: hæc enim facilimè quidẽ mo
uentur, propterea quòd minima tangunt, minimeq́; ſtabilia
ſunt: maximè uerò calefaciunt, maximeq́; urunt, quòd alterũ
totum angulus eſt, alterum acutißimum angulum habet: angulis autẽ calefaciunt (ut aiunt) ac urunt. Primùm igitur
utriq; de motu peccarunt: nam tametſi figurarũ hæ facilimè
mobiles ſunt, non tamen ignis motu, facile mobiles ſunt: mo
tus enim ignis ad ſupera fit atq; recta: hæ uerò facile ea mo
tione mobiles ſunt, quæ uolutio nuncupantur. Deinde ſi ter
raideo teſſera eſt, quia ſtabilis eſt, atque manet, non autem
ubiuis, ſed ſuo in loco manet, ex alieno uerò fertur, niſi pro-
hibeatur, & ignis etiam, & cætera ſimili modo: patet & ignem, & elementorum quodque in alieno quidem loco
ſphæram aut pyramidem quidem eſſe, in proprio uerò cu-
bum. Præterea ſi ignis ob angulos calefacit, ac urit, uniuer-
ſa elementa calefaciunt ſanè, aliud tamen alio forſitan ma-
gis: uniuerſa enim angulos habent, ut id quod octo, & id
quod duodecim ſedium eſt. Democriti uerò ſentẽtia ſphæra
etiam uri, quia quidã angulus eſt. Quare maiore different,
minoreq́; gradu: hoc autem falſum eſſe patet. Simul etiam
accidet, et mathematica corpora calefacere, ureré que (& illa nanq; angulos habent, & in ipſis indiuidua, & ſphæ-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer