Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE COELO uiſa non erunt ea, quæ reſtant pyramis, aut pila. Quare
aut pars ignis nõ ignis eſt, ſed erit quid elemẽto prius, pro-
pterea quòd omne corpus elementum eſt, aut ex elementis
conſtat: aut non omne corpus diuiſibile eſt.

Quòd figuræ præter ra@ionem accommodent elementis, uelut
igni ſphæram aut pyramidem: reliquis alias, & quod nec ob
motum neq; aliam affectionem vllam ſint accõmodandæ.

119. CAP. VIII.

_O_Mnino autẽ eniti ſimplicib 9 corporibus figuras tri
uere, metas egreditur rationis. Primò quidem quia
accidet non repleri totum. In planis autem tres figuræ com
plere locum uidentur, triangulus, quadratum, & ſex angu-
lorum figura: in ſolidis autẽ duæ ſolæ, pyramis, atq; teſſera. Plures autem hiſce ſumantur neceſſe eſt: quia plura faciunt
elementa. Deinde corpora ſimplicia uniuerſa figuram ſu-
ſcipere in loco cõtinenti uidentur, & maximè aqua, & aër. Permanere igitur elementi figuram, impoßibile eſt: nõ enim
totum tangeret omni ex parte id quod continet ipſum. At ſi
in aliam uertetur figurã, non ulterius erit aqua, ſi ipſa diffe
rebat figura. Quare patet figur as horum definitas non eſſe. Sed natura hoc ipſum nobis declarare uidetur: quod et con
ſentaneum eſt rationi. Nam ut & in cæteris in forme ſubie-
ctum ipſum eſſe oportet (maximè enim hoc pacto id quod
omnia ſuſcipit, formari, figurasq́; ſuſcipere poteſt: ut in Ti-
mæo eſt ſcriptum ) ſic & elementa ut materiam compoſi-
torum eſſe putare oportet. Quapropter & mutari in ſe
mutuò poſſunt: cùm per aſjè ctus ipſorum differentiæ ſepa-
rantur. Inſuper, quonam modo generari caro, & os, aut
quoduis compoſitorum corporum poteſt? Neque enim ex
elementis ipſis, quia non fit ex compoſitione continuum,
neq; ex planis cõpoſitionem ſubeuntibus: ipſa enim elemẽta

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer