Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE COELO xione, mutationeúe omnia generari. Et hinanque, quodam-
modo numeros uniuerſa quæ ſunt, atq; ex numeris faciunt: & ſi enim non dilucidè dicunt, hoc tamen dicere uolunt. Et
inſuper cùm figuris corpora differant, figuræ uerò ſint in-
finitæ, infinita & ipſa ſimplicia corpora eſſe dicunt. Quæ-
nam autẽ eſt uniuſcuiuſq; elementi figura, nihil definierũt,
ſed igni ſolùm rotundam tribuere figuram. Aërem uerò,
aquam, ac cætera, magnitudine, paruitateq́; diuiſere: quia na
tura ipſorum eſt, ut omnium ſemen elementorum. Primùm
igitur idem & ipſos error comitari uidetur, non finita ipſa
principia ſumere, cùm omnia eadem ipſis dicere liceret. Deinde ſi corporum differentiæ non ſint infinitæ, patet ele
menta infinita non eſſe. Præterca indiuidua corpora eſſe di
centes, Mathematicis ſcientijs aduerſentur, complurá que
corum, quæ ſub opinionem omnium cadunt, & eorum quæ
ſenſu uidentur, èmedio tollant neceſſe eſt: de quibus anteæ
diximus in hiſce quæ de tempore, motuúe ſunt dicta. Et
inſuper, contraria ipſos dicere ſibijpſis neceſſe eſt: impoßi
bile eſt enim, ſi elementa ſint indiuidua, aërem, aquam, ac
terram magnitudine, paruitateq́; differre: eſi [?] enim impoſ-
ſibile, ex ſeſe mutuo generari: corpora nanque maxima, ſi
ſegregentur, ſemper deficient: at hoc pacto terram, aquam,
& aërem uicißim ex ſeſe fieri dicunt. Præterea neque ho-
rum ſententia, infinita ipſa elemẽta fieri uidebuntur, ſi cor-
pora quidem figuris differunt: figuræ uerò omnes ex pyra-
midibus constant: rectarum quidem linearum, ex hiſce quæ
ſunt rectarum linearum: ſphæra autem, ex partibus octo: ſint enim aliqua principia figurarum, neceſſe eſt. Quare
ſiue ſit unum, ſiue duo, ſiue plura: & ſimplicia corpora
multitudinem tantam ſubibunt. Præterea ſi cuiuſq; quidem

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer