Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE COELO ſit ipſius elementi natura. Siigitur id corporũ elementum,
in quod cætera corpora diuidũtur, in quibus ineſt potẽtia,
aut actu: hoc enim utro modo ſehabet, adhuc ambigitur: ipſum autẽ eſt in forma diuerſa indiuiſibile: tale quid enim
omnes ipſum elementũ, & in omnibus dicere uolũt. Quòd
ſi id quod eſt dictũ, eſt elementũ, talia quædã corporũ eſſe
neceſſe eſt: in carne enim, ac ligno, & ſimilibus, ineſt ignis
potentia, atq; terra. Maniſestè enim exillis hæc ſegregan
tur. In igne autẽ, caro, aut lignũ nõ ineſt, neq; potentia, neq; actu: ſi enim eſſet, ſegregaretur. Similiter neq; ſi unum quid
ſolum ſit tale, in illo eſt: neq; enim ſi caro, aut os, aut quod-
uis cæterorũ erit, ineſſe potentia cõtinuò eſt dicendum: ſed
anteà quiſnã ſit generationis modus eſt cõtemplandũ. Ana
xagor as autẽ, de elemẽtis cõtrario modo, atq; Empedocles
dicit: hic enim ignẽ, & terrã, cæteraq́; eiuſdẽ ſeriei corpo-
ra, elementa corporũ eſſe, ac omnia ex hiſce constare, dicit. Anaxagoras uerò cõtrariũ aſſerit: ea enim quæ ſunt ſimiliũ
partiũ, linea inquã, carnẽ & os, & quæq; talium, elementæ
eſſe dicit: aërem autẽ & ignem, horũ ac cæterorũ omnium
ſeminũ mistum eſſe: utrunq; enim ipſorũ, ex uniuerſis inui-
ſibilibus ſimiliũ partiũ congregatis eſſe dicit. Quapropter,
& omnia ex his eſſe cenſet: ignem enim, & ætherem, idem
appellat, Cùm autẽ omnis naturalis corporis ſit proprius
motus: motus autem partim ſimplices ſint, partim miſti: & mistorũ ſint misti ſimplicium ſimplices, patet corpora ſim
plicia quædam eſſe: ſunt enim & ſimplices motus. Quare
& elementa eſſe, & cur elementa ſunt, constat.

115.1.

Hîc declarat
Ā [?] riſto. quibus
corporibus ge,
neratio conue-
niat: déq; ele-
mẽtis nõnulla.

Non eſſe infinita elementa ſimilarium partium, ut poſuit Ana-
xagoras. Neque rectè putare Democritum Abderiten, eiusq́ [?] ; ſectatorem Leucippum, de ptimis magnitudinibus, ex qui-
bus gignunt omnia. CAP. IIII.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer