LIBER III.
eſt enim hic aptus, & leuis eſſe, & grauis. Lationem igitur
eam, qua ſurſum itur, faciet uti leuis, cùm pulſus fucrit, prin
cipiumq́; ſumpſerit à potẽtia ipſa. Lationem autẽ eam, quæ
deſcenditur, faciet uti grauis: potentia enim quaſi uim im-
preſſam tradit utrique. Quapropter & non ſequente co
quod mouit, id fertur quod præter naturã eſt motũ: ſi enim
nõ tale quid corpus eſſet, uiolentus motus ſanè nõ eſſet: mo
tui quoq; ſecundum naturam cui@ſq; modo eodem cõducit,
ſuo ad mobilis terga cõcurſu. Omne igitur corpus leue eſſe,
aut graue: & quomodo ſeſe habent in hiſce motus præter
naturam, ex biſce quæ diximus, patet. Eſt autẽ manifestum
ex dictis: neq; omnium, neq; nullius ſimpliciter generatio-
nẽ corporis eſſe: impoßibile eſt enim uniuerſi corporis ge-
nerationem eſſe, ſinon ut uacuum eſſe quid ſeparatum po-
teſt. Quo enim in loco id quod generatur, erit cùm fuerit
ortum, in hoc prius uacuũ eſſe ſi nullum ſit corpus, neceſſe
eſt: aliud enim ex alio corpus fieri potest: uelut ex aëre
ignis, ſed omnino ex nulla alia antecedẽte magnitudine fie-
ri impoßibile eſt: maximè enim ex potẽtia corpore, corpus
actu fieri poteſt: ſed ſi id quod eſt potentia corpus, non eſt
prius aliud corpus actu, ſeparatum uacuum erit.
Quibus corporibus generatio conueniat. Cùm prima ſint cor-
porum elementa, quid Elementum, & quot, & qualia ſint. Vtrum Elementum ſpecie ſit diuiſibile, vt volunt aliqui po@
nentes vnum ſolum.
115.
CAP. III.
_RE_stat autem dicere, quorum eſt corporũ generatio,
& quam ob cauſam eſt. Cùm igitur in omnibus co-
gnitio ſit per prima, prima uerò eorum, quæ inſunt ſint
elementa, prius quænam, & cur ſunt talium corporum ele-
menta, deinde quot, & qualia ſunt, conſider andũ eſſe uide-
tur. Hoc autem dilucidum fuerit, ſi ſuppoſuerimus quænam