Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE COELO. deinde cæterorum ij, qui primi de natura dixerunt. Qui-
dam autem cætera quidem omnia fieri, fluereq́; dicunt, ac ni
bil prorſus ſtabile eſſe: unum autem quid ſolùm permane-
re, ex quo bæc uniuerſa transfigurari ſunt apta: quod qui-
dem cæteriq́; cõplures, et Heraclitus Epheſius dicere uelle
uidetur. Sunt & qui corpus omne generabile faciũt, com-
ponentes ipſum ex planis, ac diſſoluentes in plana: de cæte-
ris igitur alius erit ſermo. Hiſce uerò qui hoc dicunt mo-
do, omniaq́; corpora ex planis constituunt, quod accidit
contra ſcientias dicere mathematicas, perfacilè eſt uidere. Erat tamen æquum, aut non dimouere ipſas, aut credibilio-
ribus rationibus, quàm ſuppoſitiones ſunt, dimouere. De-
inde patet eiuſdem eſſe ſententiæ ſolida quidem ex planis, ex
lineis autem plana, & has ex punctis componi: quæ ſi ita
ſint, non neceſſe eſt partem lineæ, lineam eſſe. Sed de biſce,
prius in ſermonibus de motu cõſiderauerimus: demonstra-
uimus enim indiuiſibiles nullas longitudines eſſe. Quæ uerò
de naturalibus corporibus impoßibilia accidit hiſce dicere,
qui lineas indiuiſibiles faciunt, parumper nunc etiam con-
templemur. Ea nanq; impoßibilia, quæ in illis accidunt, & in naturalibus ſanè ſequuntur. At non omnia, quæ in bis
ſequuntur, in illis accident, propterea quòd Mathematica
quidem abstractione dicuntur, naturali uerò additione.

113.1.

Hîc oſtendit
Ā [?] riſt. naturalẽ
philoſophiam
circa corporeã
magnitudinem
plurimum ver-
ſari.

Complura autem ſunt, quæ indiuiſibilibus competere non
poſſunt, naturalibus autẽ neceſſariò cõpetũt: ceu ſi quippiã
indiuiſibile eſſe dixerimus: in indiuiſibili enim, diuiſibile
eſſe nõ poteſt. Affectus autẽ omnes diuiſibiles dupliciter
ſunt, aut ſpecie, aut per accideẽs. Specie quidem, ut coloris,
album, et nigrũ. Per accidẽs autẽ, ſi id in quo eſt diuiſibile
ſit. Quare ſi ſint affectuũ ſimplices, omnes hoc modo ſunt

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer