Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER I. canis, non ſolùm ex animali quodã, ſed ex animali etiã fiet,
ſed nõ ut eſt animal: iam enim idipſum eſt. Si uerò quippiã
emerſurũ eſt animal, nõ per accidẽs nõ erit ex animali. Et
ſi quid ens orietur, nõ ex ente, neq; è nõ ente, fiet. Dictũ eſt
enim, quid ſignificat, è nõ ente fieri. eo nanq; pacto, quo eſt
nõ ens. Inſuper neq; hoc, eſſe inquã omne, aut nõ eſſe tolli
mus. Is igitur, unus eſt modus ſolutionis. Alius autẽ, eſt per
potẽtiã, atq; actũ. Dici autẽ hæc poſſunt, potẽtia atq; actu: hoc aũt alijs in locis exactè magis determinauim 9 . Quare,
ut dicebam 9 , dubitatiões illæ ſoluũtur, ob quas quædã eorũ,
quæ dicta ſunt, cõpulſi tollũt antiqui: ob hoc enim tãtũ ex-
orbitarũt ab ea uia, qua ad generationẽ, corruptioneḿ ue,
atq; omnino mutationẽ acceditur. Hæc enim natura ſi uiſa
fuiſſet, omnẽ hanc ipſorũ ignorationẽ utiq; diſſoluiſſet.

12.1.

Nõ ens ſimpli,
citer dicit̃, qd’
nullo modo eſt.

In quem errorem incidunt antiqui ex ignoratione Priuatio-
nis: & eius diſſolutio.

13. CAP. IX.

_I_Pſam igitur & alij quidem, ſed non ſufficienter utique
tetigere. Primùm enim ex non ente ſimpliciter aliud fie-
ri, atq; oriri fatentur, ea ſanè ratione, qua Parmenidem re-
ctè dicere arbitrantur. Deinde ſi eſt una numero, & una
ſolum potentia, ipſis eſſe uidetur. Hoc autem plurimum ſa-
nè differt. Nos enim materiam, priuationeḿ ue, diuerſa di-
cimus eſſe: atque materiam quidem, non ens eſſe per acci-
dens, priuationẽ uerò per ſe, cẽſemus. Et illam quidem pro-
pè atq; quodammodo ſubstantiam, priuationem uerò ſub-
ſtantiam nullo modo eſſe aſſerimus. Atilli, id quod nõ eſt,
magnum, paruumq́ ſimiliter inquiunt eſſe, aut utrunque ſi-
mul, aut utrunq; ſeorſum. Quare modus hic trinitatis diuer
ſus ab illo penitus eſt: hucuſq; nanque progreßi ſunt, ut ali-
quam naturam oportere ſubijci dicant: hanc tamen unam

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer