Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE COELO cida Martis ſtellam ſubijſſe, quæ celata quidem fuit in par-
te obſcura, egreſſa autem perlucidam partem. Similiter de
cæteris ſtellis Aegyptij, & Babylonij dicunt: qui plurimis
iam annis ante bæc obſeruauerunt, & à quibus multa fia [?] e
digna de ſingulis ſtellis accepimus. Hoc etiam nõ iniuria
quiſpiã dubitauerit, quam ob cauſam etiã in prima quidem
conuerſione tanta eſt multitudo ſtellarũ, ut uniuerſus ordo
ſubire nõ poſſe numerũ uideatur. In cæteris autẽ, una ſeor
ſum eſt ſtella: duæ uerò aut plures, eodẽ in orbe nõ uidẽtur
eſſe infixæ. De his igitur bene ſeſe habet & maiorẽ quæ-
rere cognitionẽ, et ſi paruæ occaſiones habẽtur, tantaq́; eſt
eorũ ratio, quæ accidũt circa ipſa: ſi tamen ex talibus con-
templemur, nõ egredi metas rationis uidebitur id, quod nunc
dubitabitur: ſed nos de ipſis, ut de corporibus, ac unitatibus
ordinẽ quidem habentibus, inanimatis autẽ, penitus cogita
mus: oportet autem ipſa uiuẽtia eſſe existimare, atq; actio-
nem habere: ſic enim id quod accidit, non uidebitur à ratio-
ne exorbitare. Nam ei quidẽ quod optimè ſeſe habet, ineſſe
ipſum bonũ ſine actione uidetur: ei uerò quod illi eſt pro-
pinquißimũ, per paruã, ac unam. At hiſce quæ ſunt remo
tißima, per plures quemadmodũ & in corporibus ſieri ſo-
let: aliud enim bene ſeſe habet nullum exercitium ſubiens: aliud leui deambulatione ſacta: aliud & curſu indiget, & luctatione, ac puluere. Alij rurſus neq; quouis exercẽdi mo
do, hoc nunquã inerit bonũ, ſed aliud quippiã conſequetur. Rectè autẽ agere, aut multa, aut ſæpe, difficile eſt ueluti tal-
los Coenſes mille proijcere, impoßibile eſt, ſed unũ, uel duos
facilius eſt. Et rurſus cùm hoc quidẽ illius gratia, illud autẽ
ob aliud, & illud item ob aliud eſt faciendum, in uno quidẽ
duobusúe facilius quiſpiam finem attinget, ac quò per

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer