Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. intereſſe uidetur, ſic ethominibus idem accidere aiunt. Hoc,
ut dictum prius eſt, concinnè quidem, muſiceq́; dicunt, im-
poßibile eſt autem ita ſeſe habere. Non enim ſolum hoc eſt
abſurdum, nihil inquam nos audire, quod quidem ſoluere
aggredientes dictã cauſam afferunt, ſed etiã illud ſine ſenſu
nihil omnino pati: exuperantes enim ſoni, & inanimatorũ
corporũ moles offendunt. Tonitrui nanq; ſonus, lapides, & robustißima corporaſcindit. Quod ſi tot feruntur corpo-
ra, atq; ad eam magnitudinem, quæ fertur, multiplicem ſo-
nitus magnitudinẽ tranſit, huc profectò perueniat ipſe ſo-
nus, ac ipſius uiolẽtiæ magnæ ſint admodũ uires neceſſe eſt.

106.1.

Hîc oſtendit
Ā [?] rift. ex mo@u
corporũ cœle-
ftium nullũ fie
r [?] i concentum.

Sed non ſine ratione, neq; nos audimus, neq; corpora pati
quicquam uiolentum uidentur, propterea quod nullũ ſtel-
læ motione ſonum efficiunt: atq; ſimulistorum cauſa patet,
& testis eſt hiſce quæ à nobis ſunt dicta, ueraq́; eſſe decla-
rat. Id enim quod dubitatum eſt, Pythagoricosúe compulit
hanc ſententiam ferre, ſtellarum, inquam, latione concentũ
fieri, indicium efficitur nobis. Quæ nanq; per ſe feruntur,
ea ſonitum ictumúe faciunt: quæ uerò in eo quod fertur in-
fixa ſunt aut inſunt, ut in nauigio partes, ea ſonum elicere
nequeunt, neque ipſum nauigium ſi in fluuio feratur. Et ta-
men eadem dicere licebit abſurdum eſſe, ſi tantæ nauis ma-
lus motione, puppisúe, aut ipſum nauigium, uehementẽ nõ
faciat ſonum. Quod uerò fertur, in eo quod non fertur, id
facit ſonũ: ſi quod eſt in eo quod fertur, ictumúe nõ facit, id
efficere ſonum impoßibile eſt. Quare dicendum eſt hîc, ſi
ſtellarũ corpora per aërem fuſum per uniuerſum, aut ignẽ
(ut omnes aiunt) ferantur, neceſſariò uehementẽ fieri ſonũ,
atq; huc peruenire, et hæc offendere corpora. Sed cũ fieri
uideatur, neque animantis motu, neque uiolento ullam ſtel-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer