Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. rantes, rotundiq́; ipſius quæ ſint per ſe motiones, uolutio,
& conuerſio, ſi ſtellæ per ſe mouerẽtur, harwm alteramo-
tione mouerentur: at neutra moueri uidentur. Si uerſarentur
enim eodem in loco ſanè manerent, locumúe non mutarent: uidentur autem locum mutare, ac omnes dicunt. Præterea,
omnes quidem conſentaneum eſt rationi eodem motu cieri. Sol autem ſtellarum ſolus, hoc facere uidetur, cùm oritur,
atque occidit, & hic non per ſe, ſed ob nostri ſenſus remo-
tionem. Viſus enim longè ſeſe extendens, uerſatur ob im-
becillitatẽ, quæ quidem fortaſſe cauſa eſt, ut & ſtellæ quidẽ
fixæ micare: uagantes autem non micare uideantur: uagæ
nanque ſtellæ ſunt propè. Quare uiſus, ſui compos ad ipſas
accedit: ad fixas autem longèualde ſeſe extendens, oblon-
gitudinem tremit. Tremor autem ipſius facit ut hæc motio
ſtellæ ipſius eſſe uideatur: nibil enim intereſt, uiſus, an id
quod cernitur, moueatur. At uerò, nec uolui ſtellas per-
ſpicuum eſſe uidetur: id enim quod uoluitur, uerſetur ne-
ceſſe eſt: at id lunæ, quod facies nuncupatur, ſemper uide-
tur. Quare, cùm conſonum ſitrationi ſtellas hiſce moti-
bus, qui ad ipſas ſunt accõmodati moueri, ſi per ſe mouean
tur, his autem moueri non uideantur: patetipſas per ſe non
moueri. Inſuper nullum ipſis instrumentum ad motum
tribuiſſe naturam, metas egreditur rationis: nibil enim caſu
natura facit: neque animalia quidem ipſis curæ fuere, adeò
uerò præstabiles res deſpexit: ſed uniuerſa uidetur tan-
quàm de industria abstuliſſe, quibus per ſe procedere ipſa
poſſent: atque ab hiſce quæ instrumenta ad motum habent
quàm plurimum ſemouiſſe. Quapropter & totum c œlum
rotundum cum ratione, & unaquæque ſtellarum eſſe uide-
bitur: ſphæra enim figurarum maximè utilis eſt ad eum mo

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer