LIBER II.
ſimplicis ſimplex, et incorruptibilis ingenerabilisúe, incor
ruptibile ingenerabileúe, motiuũ eſt. Cũigitur id quod mo-
uetur, non mutetur, etſi eſt corpus: nec id quod mouet muta
ri poteſt corpore uacans. Quare impoßibile eſt lationem
eſſe difformẽ: etenim ſi ſit difformis, aut ipſa tota mutatur,
& interdum celerior, interdũ tardior fit, aut ipſius partes. Patet igitur partes difformes non eſſe: iam cnim distantia
ſtellarum in tẽpore infinito fuiſſet, ſi alia tardius, alia cele-
rius moueretur. At nulla in distantijs aliter ſeſe habere ui-
detur. At neq; tota mutari poteſt: remißio nanq; cuiuſq; ob
imbecillitatem fieri ſolet: imbecillitas uerò, res eſt profectò
præter naturã: etenim omnes imbecillitates, quæ in anima-
libus inſunt, præter naturam eſſe uidentur, ut ſencctus & decrementum: tota nanque fortaſſe constitutio animalium
ex talibus constat, quæ proprijs differunt locis: nulla enim
partium eſt ſuo in loco. Siigitur in hiſce, quæ prima
ſunt, non eſt id quod præter naturam ineſt (ſimplicia nanq; ſunt, & non mista, & ſuis in locis ſunt, atque nihil prorſus
eſt contrariũ ipſis) neq; profectò imbecillitas erit in ipſis. Quare neque remißio, neque intenſio: nam ſi intenſio fue-
rit, & remißio etiam erit. Præterea cancellos ctiam egre-
ditur rationis id quod mouet, uiribus carere tempore infini
to, & rurſus alio tempore infinito uires habere: nihil enim
tẽpore infinito præter naturã eſſe uidetur: & imbecillitas
res eſt, ut patet, præter naturam: nec æquali in tẽpore præ-
ter naturam, & ſecundum naturam eſt, nec omnino potens,
ac imbecille: ſiuerò motus remittatur, infinito in tempore
remittatur neceſſe eſt. At uerò neq; fieri poteſt in quippiã
ut ſemper intẽdatur, aut rurſus remittatur: erit enim infini-
tus, indeterminatusq́; ipſe motus: omne autem ex quopiam