Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE COELO mus: eſt enim optimum ſanè, ſimplici ac inceſſabilimotu cie
ri, atque hoc ad id quod præstabilius eſt.

Quòd cœli lationem, & quæ primo lationum eft, regularem
eſſe ſit cenſendum.

103. CAP. VI.

POſt bæc motum ipſius uniformem, & non difformem
eſſe, demonstremus oportet: atque hoc dico, de primo
cœlo, de lationeq́; prima: in ijs enim quæ ſunt ſubillo, plu-
res lationes in unum iam nõ uenere: nam ſi difformiter mo-
uebitur, patet intenſionem lationis ſtatum, remißionemq́; fore. Omnis enim difformis latio remißionem, intenſionem,
ac ſtatum habet. Status autẽ eſt, aut unde mobile fertur, aut
ibi quò fertur, aut in medio: ueluti forſitan hiſce quidẽ quæ
natura feruntur, in eo ad quod mouentur. In ijs autem quæ
præter naturam feruntur, in eo unde mouentur: hiſce uerò
quæ proijciuntur, in medio. At cõuerſionis neq; unde, neq; quò, neq, medium eſt. Neq; enim ipſius principium neq; fi-
nis, neq; medium eſt abſolutè: nam & tempore eſt ſempiter
na, & longitudine coacta, nec frangetur. Quare ſi lationis
cœli ſtatus non eſt, neq; difformitas erit: difformitas enim
obremißionem, intenſionemúe fieriſolet. Præterea ſiomne
quod mouetur, ab aliquo moueatur: difformitas motionis
aut ob id quodmouet, aut ob id qd'mouetur, aut ob utrunq; fiat neceſſe eſt: nam & ſiid quod mouet non eiſdem uiribus
moueat: & ſi id quod mouetur alteretur, necidem perma-
neat: et ſi utrunq; mutetur, nibil prohibet id quod mouetur
difformi motu cieri. Nibil autem horum, circa cœlum eue-
nire poteſt: id enim quod mouetur, et primum, & ſimplex,
& ingenerabile, atq; incorruptibile, & omnino immutabi
le demonstratum eſt eſſe: id etiam quod mouet, longè magis
tale eſſe conſentaneum eſtrationi: primi nanq; primum &

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer