Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER I. terram quæ eſt hîc, è medio ſecundũ maturam ferri, medium
illius mundi petẽtem neceſſe eſt, propterea quòd mundi in-
ter ſeſe talem habẽt poſitionem. Aut enim ponendum non
eſt eandem corporum naturam ſimplicium in cœlis pluri-
bus eſſe, aut ſi eandem eſſe ponamus, ipſum-medium unum,
& ultimum itidem unum faciamus neceſſe eſt: quòd ſi hoc
abſurdum eueniat, uno plures eſſe mundos impoßibile eſt.

Cenſere autem aliam ſimplicium eſſe naturam, ſi minus
aut plus à proprijs locis distent, metas egreditur rationis: quid enim refert tanta longitudine, an tanta distent? Diffe-
runt enim tantò ratione magis, quantò plus distant: formã
autẽ eandem habent. At uerò motum ipſorũ aliquem eſſe
neceſſe eſt: patet enim ipſa moueri. Omnibus´ ne igitur mo
tibus ut moueri, contrarijsq́ dicemus? at quod omnino mo-
ueri aptum non eſt, id ut ui moueatur fieri nequit. Siigi-
tur eſt quiſpiam motus ipſorum ſecundum naturam, & eo-
rum ſanè quæ ſunt eiuſdem formæ, et ſingulorum ad unum
numero locum, ad hoc inquam medium, & ad hoc ultimũ,
motionem eſſe neceſſe eſt. Si uerò ad eadem ſpecie, plura
autem numero motus ipſorum ſit, propterea quod & ſin-
gula plura quidem ſunt, ſpecie uerò non differunt: nõ huic
quidem partium tale, huic autẽ non tale, ſed ſimiliter omni-
bus idem accõmodabitur: eadem enim omnes inter ſeſe ſpe-
cie cõstat eſſe, numero uerò quamuis à quauis differre. Hoc
autem ideo dico, quia partes quæ hîc ſunt, & partes quæ
in altero mundo ſunt, inter ſeſe ſimiliter habent: & ea quæ
hinc eſt ſumpta nullã differentiã ad earum partium ullam
habet, quæ in alio & in eodem ſunt mundo, ſed eodẽ ſe ha-
bent ad omnes: quippe cùm inter ſeſe non differunt forma.

Quare aut haſce ſuppoſitiones mouere, aut mediũ unum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer