Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE COELO tranſiuit. At æquale ſibi conuerſione tranſiuit: & ipſum
ergo cœlum, finitum eſt. Corpus igitur id, quod uerſatur,
exitu non uacare, nec infinitum eſſe, ſed finem habere: ex
hiſce iam quæ diximus, patuit.

Quòd nullum corpus ſenſibile ſimplex ſit infinitum: quod'{que}
mundus infinitus non ſit.

90. CAP. VI.

AT uerò neq; id, quod è medio, neq; id, quod ad mediũ
fertur, infinitionem ſubibit: lationes enim eas, quibus
ſurſum itur, atq; deorſum, cõtrarias eſſe constat: contrarijs
autem, contraria loca petuntur. Atq; contrariorũ ſi alterũ
definitũ eſt, & alterũ definitũ erit: medium uerò eſt defini-
tum. Nam ſi undeuis deorſum feratur id, quod ſua omni-
bus collocatur, fieri nõ poteſt ut ultra medium ipſum pro-
grediatur. Cùm igitur medium ſit definitũ, & ſuperũ locũ
definitũ eſſe neceſſe eſt. Quòd ſi loca ſunt definita atq; infi-
nita, & corpora ſanè erunt finita. Præterea ſi ſuperus, ac
inferus locus eſt definitus, & id quod eſt inter hæc: definitũ
eſſe neceſſe eſt: nam ſi definitũ non eſt, motus infinitus erit
profectò: hoc autẽ impoßibile eſſe antea demonstrauimus: ergo medium ipſum eſt definitum. Quare & id corpus de-
finitum eſt ſanè, quod in hoc eſt: aut fore poteſt. At id cor-
pus, quod ſurſum, & deorſum fertur, in hoc fore poteſt: aliud enim è medio, aliud ad mediũ ferri ſuapte natura po-
teſt. Ex his igitur patet, corpus infinitũ in ratione rerũ eſſe
nõ poße. Et inſuper ſi pondus non ſit infinitũ, neq; quicquã
horũ corporũ infinitũ eße profectò poteſt: infiniti nanq; corporis pondus, infinitum eſſe neceſſe eſt. Eadem fuerit
ratio, & de corpore leui: nam ſi eſt grauitas infinita, eſt
& leuitas infinita, ſi id eſt infinitum, quod ſuper omnia
eminet. Quod quidem ex hiſce patere poteſt. Sit enim fi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer