Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE COELO Si igitur æqualia eſſent, motus ipſorum nõ eſſet. Si alterum
ſuperaret, alter profectò non eſſet. Quare ſiutraq; eſſent,
frustra ſanè corpus alterum eſſet, ſuum nõ ſubiens motum: frustra enim calceum eum dicimus eſſe, cuius uſus non eſt. At Deus & Natura nibil prorſus faciunt frustra.

88.1.

Declarat hic
Ā [?] riſtot. motui
circulari cœli
non eſſe alium
cõttariũ motũ.

Diſſerendum eſſe, an corpus ſit infinitũ quoddam: quod nullum
ſit ſtatuendum infinitũ ne{que} ſimplex, ne{que} cõpoſitum: quodq́ [?] ; corpus nullum circulo motum infinitum poſsit eſſe.

89. CAP. V.

_V_Erùm ubi hæc ſatis emerſerunt, de reliquis conſidere
mus oportet. Atq; primò cõſider andum eſt, utrum
ſit corpus quippiam infinitũ ut cõplures antiquorum pu-
tarunt, an idipſum unum quid ſit eorum, quæ fieri nequeũt: hoc enim, an illo modo res ſeſe habeat, non parũ, ſed totum
ad ueritatis cõtemplationem utrique refert: etenim hoc ferè
contrarietatũ omnium hiſce qui de natura tota aliquid di-
xerunt, principium, & fuit, & fieri ſanè poteſt: ſiquidem
& paruus exitus à ueritate, fit hiſce qui exorbitauerunt, ſi
longè progrediantur, decies millies maior, ueluti ſi quiſpiã
magnitudinem aliquam minimam dixerit eſſe: hic enim mi-
nima magnitudine introducta, maximas rerum mathema-
ticarum utiq; dimouebit. Atq; huius cauſa eſt, principium
ui maius, quàm magnitudine eſſe. Idcirco quod in princi-
pio paruum eſt, id in fine ualde magnum emergit. Infinitũ
autem, & principij uim, & quantitatis maximam habet. Quare non eſt abſur dum, neque egreditur rationẽ, admira
bilem differentiã eſſe ex infiniti poſitione, ſi quiſpiam ſum-
pſerit infinitum corpus in ratione rerum quippiin eſſe. Quamobrem à principio repetentes, de ipſo dicamus opor
tet. Omne itaque corpus, aut ſimplex, aut compoſitum
eſſe neceſſe eſt. Quare & infinitum ipſum, aut ſimplex, aut

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer