Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. PHYSICORVM rarum autem, & denſum, ſenſu ſunt notiora. Patet igitur
oportere contraria principia rerum eſſe.

De numero principiorum naturalium iuxta veritatem,
quòd non ſit vnum folum, neque plura duobus aut
tribus.

10. CAP. VI.

_D_Einceps uerò cõſyderandum eſt, utrum duo, an tria,
an plura principia ſint: unum enim principium eſſe
non poteſt. quia non ſunt ipſa contraria, unum. Nec etiam
infinita, quia id quod eſt, ſub ſcientiã ſanè non cadet. Vna
quoq; contrarietas, eſt in omni genere uno: ſubstantia uerò
genus eſt quoddam unum. Et quia generatio ex finitis fie-
ripoteſt, atque præstabilius eſt ex finitis, ut opinatur Em-
pedocles, quàm ex infinitis fieri generationem existimare: cuncta enim, quæ ad generandas res pertinent, ex finitis,
perinde atq; Anaxagoras ex infinitis, reddere putat. Præ-
terea alijs alia priora, contraria ſunt: & ex alijs alia fiunt,
ceu dulce, & amarum: & album, & nigrum: principia ue-
rò manere ſemper oportet. Ex his igitur neq; unum, neque
infinita principia eſſe constat. Cùm autem ſint finita, nõ
facere duo ſolum, rationem aliquam habet. Dubitauerit
enim nõ incongruè quiſpiam, quonam pacto denſitas apta
eſt facere raritatem, aut raritas denſitatem. Et alia quæuis
contrarietas, ſimili modo non enim concordia diſcordiam,
neque econtra diſcordia concordiam congregat, & ali-
quid facit ex ipſa, ſed aliud quid tertium, ambæ. Atqui ſunt
qui plura etiam ſumunt, ex quibus eorum, quæ ſunt, na-
turam conficiunt. Inſuper & id quiſpiam dubitauerit,
niſi quiſpiam aliam quandam contrarijs natur am ſubie-
cerit, nullius enim eorum, quæ ſunt, ſubstantiam, contra-
riam eſſe uidemus. Principium autem de nullo ſubiecto
dicatur oportet, alio quin principij principium erit: ſubie-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer