ARIST. DE COELO
tu, qui ad aliud et aliud corpus accommodatur: at ut eo mo
ueatur ſecundum naturam, fieri nequit, ſi uniuſcuiuſq; cor-
poris ſimplicis unus ſit motus ei competens ſecundum natu
ram. Si hiſce præterea motus, qui præter naturam eſt ei, qui
ſecundum natur am eſt, aduerſatur: unumq́; uni contrarium
eſt: cùm conuerſio ſit motio ſimplex, ſi non ſecundum natu
ram ei corpori quod fertur ineſt, præter naturam inſit ei-
dem neceſſe eſt. Siigitur ignis ſit quod aduerſatur, aut quip
piam aliud tale, naturalis ipſius motus conuerſioni contra-
rius erit. At unum uni contrariũ eſt: atq; motus ijs quibus
infera, ſuperaq́; loca petuntur, inter ſeſe contrarij ſunt. Sin
uerò quippiam aliud corpus adſit, quod præter naturam in
orbem fertur: erit alius quiſpiam motus ipſius ſecundũ na-
turam. At id eſſe non poteſt: nam ſi ſit hiſce motus, quo ſur-
ſum itur, ignis, uel aër erit: ſin hiſce, quo deorſum accedi-
tur, terra erit, uel aqua. At uerò talem lationem, & pri-
mam eſſe neceſſe eſt, perfectum enim, imperfectum antece-
dit natura: atque circulus quidem perfectum eſt: linea uerò
recta, nulla eſt ſanè perfecta, neq; enim infinita, terminum
enim atq; finem haberet: neq; finitarum ulla ratio: eſt enim
quippiã extra omnes, quippe cùm fieri poßit, ut cuiuis in-
crementum addatur. Quare ſi prior quidem motus corpo-
ris ſit prioris natura, conuerſio uerò prior ſit recto, atque
ipſe rectus corporum ſit ſimplicium motus (ignis enim lo
ca recto motu ſupera petit, & terrea corporaeodẽ ad in-
fera, mediumq́; feruntur) & ipſam ſanè conuerſionẽ cuiuſ-
piam corporis ſimplicis eſſe neceſſe eſt: mistorum enim la
tionẽ eiuſce nutu ſimplicis fieri diximus, quod in mistione
dominatur, ac ſuperat. Ex his igitur patet, aliam quandam
in rationererũ corporis ſubstantiã eſſe, præter eas corpo-