Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER I. ſitum, neceſſe eſt corrumpatur. Nihil autem intereſt, ſiue
in constructione, ſiue in ordine, ſiue in compoſitione, hæc
ipſa dicantur: patet enim, eandem rationem in cunctis eſſe. Atq; domum, ſtatuam, & quoduis aliud ſimiliter fieri: do-
mus enim ex non compoſitis, ſed hoc modo diuiſis, & ſta-
tua, figuratorumq́; quoduis, è nõ ſic figurato cõfici fieriq́; uidetur: atq; hæc partim ordine, partim compoſitione con-
ſtant. Si igitur hæc uera ſunt, omne quod fit, è contrario
profectò, aut è medio fit: & omne quod corrũpitur: in con
trarium corrũpitur, uel in medium: media uerò ſunt ex con
trarijs, ceu colores ex albo, & nigro. Quare omnia quæ
natura fiunt aut contraria, aut ex contrarijs ſunt. Plurimi
igitur & cæterorum hucuſque profecti, penè conſentiunt,
quemadmodum diximus anteà. Nam omnes elemẽta, & ea,
quæ ab ipſis principia nuncupãtur, quanquàm ſine ratio-
ne, tamen contraria ponunt, quaſi ab ipſa ueritate compul-
ſi. Differunt tamen, quia quidam priora, quidam posterio-
ra: & alijratione, alij ſenſu notiora, accipiunt. Quidam
enim calidum, frigidumq́; : quidam humidum, atque ſiccum.

9.1.

Prima ſunt,
quorũ nõ ſunt
intrinſeca prio
ra principia.

Alij par, & impar. Nonnulli concordiam, diſcordiaḿ ue
cauſas generationis eſſe dixerunt. Hæc autẽ inter ſeſe dicto
differũt modo. Quare eadẽ quodammodo, diuerſaq́; dicunt: diuerſa quidẽ, ſicut & plurimis uidetur: eadem autem ſi-
militudine rationis: ex eadẽ nanq; ſerie ſumunt: contrario-
rum enim, alia cõtinent, alia continentur. Hoc igitur pa-
cto, eodem modo, diuerſoq́; & deterius, ac melius dicunt. Et quidem ratione, quidam ſenſu notiora ſumunt, ut anteà
diximus: etenim uniuerſale quidẽ notius eſt ratione, ſingula
re autẽ ſenſu: ratio nanq; ipſius eſt uniuerſalis, ſenſus uerò
particularis: ueluti magnum quidem, & paruum ratione:

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer