Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Quod primum mouet indiuiſibile eſſe, nullam qúe pror-
ſus magnitudinem habere.

80. CAP. X.

NVnc autẽ partibus hoc uacare, magnitudinemq́; nul-
lam prorſus habere neceſſarium eſſe dicamus: ac de-
monstremus oportet, prius hiſce definitis, quæ hanc ſenten-
tiam antecedunt. Atq; horum unum eſt hoc, fieri inquã nõ
poſſe quo finitum quicquam tempore moueat infinito: tria
nanque eſſe in omnimotu cõstat, id quod mouetur, id quod
mouet, & tertium, ipſum tempus. Atque aut hæc omnia
infinita ſunt, aut finita, aut horum aliqua, ut duo, aut etiam
unum. Sit igitur A quidem mouens, B autem id quod moue-
tur, & tẽpus infinitum ſit C. Pars itaq; ipſius A, quæ qui-
dem ſit D, moueat partem aliquã ipſius B, ſitq́; illa pars E,
atque patet, non toto C tempore ipſam mouere: in maiore
nanq; , maius nimirũ mouet. Quare fit, ut tempus illud infi-
nitum non ſit: deſignetur, atque ſit F. Hoc igitur addens
ipſi D, atq; E parti partem, totum A tandem, & B ſimili-
ter totum conſumã: tempus autem nunquã, æqualem F par-
ti ſemper auferens partem: quippe cùm ſit, ut eſt ſuppo ſitũ,
infinitum. Quare totum A mouens totum B ipſum, finito
in tempore C mouebit. Fieri ergo non poteſt, ut à finito
quicquam infinito in tempore moueatur. Perſpicuum igitur
eſt, fieri nõ poſſe, quo finitũ quic quam tempore moueat in-
finito. Fieri uerò non poſſe ut finita in magnitudine ui-
res ſint infinitæ, ex hiſce ſanè fuerit notum. Sint enim ma-
iores eæ ſemper uires, quæ æquale minore in tempore fa-
ciunt, ceu calefaciunt, aut dulcedine afficiunt, aut proijciũt,
omninoq́; mouent: quod cùm ita ſit, ab eo quo que profectò
quod infinitum quidem eſt, infinitas autem uires habet, pa-
tiens quippiam patiatur, & magis quàm ab alio patiatur

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer