LIBER VIII.
& id itẽ ad quod perueniet, deſinetq́; moueri: in ipſis nanq; finibus quieſcit ad omne, quod motu recto cietur, aut in eo,
ex quo incipit motus cieri, aut in eo ad quem accedit: ſed in
circunferentia, ſunt hæc (ut patet) indefinita. Quod enim
ipſius punctũ finis potius rationem, quàm principij ſubit? æquè enim quoduis punctorũ principiũ eſt, & mediũ, atq; finis, ut ſemper id quod mouetur, in principio ſit, & me-
dio, atq; fine, et nunquam in uno tantum. Quapropter ipſa
ſphæra mouetur, & aliquo modo quieſcit, eundẽ enim o c-
cupat locum: cauſa autem eſt, hæc omnia accidiſſe ipſi cen-
tro: nam principium eſt, & medium magnitudinis, atq; fi-
nis. Quare fit, ut quid hcc extra circunferentiam eſt, non ſit
id, in quo quieſcit id, quod fertur, quaſi tranſierit: ſemper
enim cir camedium, ſed nõ ad ultimũ fertur: quia uerò ſem-
per hoc manet, ideo totum ipſum continuè partim quieſcit,
partim mouetur. Accidit autem hæc conuerſio, ut econtra
conuerſio, motuum ſit prima, atq; menſura: quia nanq; mo-
tuum eſt menſura ipſa cõuerſio, ideo primus ſit ipſa motus
neceſſe eſt: ipſo enim primo omnia menſurantur: & quia
rurſus primus eſt omnium motus, ideo ipſa menſura eſt cæ-
terorum. Præterea uniformis etiã motus ſola conuerſio eſſe
poteſt: quæ nanque recto motu cientur, difformiter ſanè fe
runtur: diſcrepant enim partes motus propinquæ princi-
pio, ab hiſce partibus, quæ propinquæ ſunt fini: etenim
uniuerſa quæ ſuapte natura feruntur, quo magis ab eo lc-
co recedunt, ex quo moueri cœperint, eo celerius moueri
uidentur. At ſola in conuerſione neq; principium eſt, neque
finis, quippe cùm non ſit in ipſa circunferentia quicquam
tale, ſed extra. At uerò ſententiæ huius, lationem in quam
primum motuum eſſe testes ſunt uniuerſi, qui mentionem