Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

FHYSICORVM ARIST. tione rerum præter aßignatos, eſt motus: id autem quod nõ
ſemper hoc motu mouetur, eorum motuũ inquam qui ſpe-
cie differunt, & non motus totius cuiuſpiam parte, neceſſe
eſt oppoſita quieſcat quiete: eſt enim quies, priuatio mo-
tus. Si igitur hæc ita ſe habent, & motus quidem recticon-
trarij ſunt: fieri uerò nequit, ut ſimul quicquã motibus con
trarijs moueatur: id profectò ex A fertur ad B, non ex B
quoque ſimul feretur ad A. Atque cùm non ſimul motibus
utriſq; feratur: moueatur autem dicto motu ex A pergen-
do ad B, prius in ipſo B quieſcat neceſſe eſt: hic enim eſt ea
quies, quæ opponitur ei motui, quo itur ex B ad A. Patet
igitur ex hiſce quæ diximus, motum nullum rectum conti-
nuum eſſe poſſe. Inſuper hoc etiam modo, ratio magis erit
accõmodata: ſimul enim corruptum eſt non album, & ortũ
eſt album. Siigitur alteratio qua itur ad albũ, atq; ex albo,
continua ſit, & nullo in tempore maneat, ſimul profectò
corruptum eſt nõ album, & factũ eſt album, atq; nõ album: horum enim trium, idem tempus erit ut patet.

Quòd motus circularis pefs it continuus in infinitum eſſe
ac primus.

79. CAP. IX.

_P_Ræterea non ſi tempus continuum eſt, & motus con-
tinuus eſt, ſed deinceps: quo nanq; pacto cõtrariorum
motuum, ut dealbationis, ac denigrationis, idem fuerit fi-
nis ? patet igitur motum rectum, continuum perpetuò eſſe
non poſſe. Motus autem hiſce, qui ſuper circularem li-
neam fit, unus, atq; continuus erit. Nullum enim impoßi-
bile accidit, etenim id quod ex A mouetur, ſimul ad ipſum
mouebitur A, eadem nimirum appetitione: ad quod enim
perueniet, ad id & mouetur, ſed non ſimul contrarijs cie-
bitur motibus, neq; oppoſitis ſanè: non enim omnis motus,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer