Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

PHYSICORVM ARIST. perueniet C: quod enim prius receßit, ac abijt, id prius ac-
cedat neceſſe eſt: non ergo F mobile, ſimul in B puncto
fuit, atque abfuit ab eodem, idcirco & posterius accedit ad
C. nam ſi fuit, ac ab fuit ſimul, non posterius ad termimum
perueniet C, ſed ſtet in illo neceſſe eſt. Non eſt igitur po-
nendum, cum F fuit in B ſimul G ipſum ex D moueri: nam
ſi F in puncto fuerit B abfuerit etiam ab eodem, atque non
ſimul: at in diuiſione temporis, in illo, & non in tempore
erat. Igitur id quidem in continua magnitudine impoßi-
bile eſt, hoc diceremodo: in eo uerò quod redit, atque refle-
ctitur, hoc ſoluere pacto neceſſe eſt. Nam ſi A feratur è B
in C rurſus´ querediens è C in B moueatur, ipſo C tum ex-
tremo, & principio utitur nimirùm & fine, uno inquam
puncto uti duobus. Quocirca conſistat ipſum neceſſe eſt,
& non ſimul acceßit ad C & receßit à C alioqui ibi ſi-
mul erit, atque non erit in eodem temporis puncto. At ue-
rò non eſt dicenda ea ſolutio, quam antea diximus: dici
nanque non poteſt A mobile in diuiſione temporis in ipſo
C eſſe, & nec adfuiſſe nec abfuiſſe: ad finem enim accedat
neceſſe eſt, qui quidẽ eſt actu, non potentia finis: etenim id
quidem quod eſt in medio, potentia eſt: at boc eſt actu, atq; finis eſt, cùm pergitur ſurſum, principium uerò, cùm itur
deorſum. Et ipſorum ergo motuum ſimili modo: ſtet igi-
tur id, quod redit ſuper linea recta neceſſe eſt: quæ cùm
ita ſint, continuus ſuper linea recta perpetuus motus eſſe
non poteſt. Eodem autem modo & ijs eſt obuiandum, qui
Zenonis rationem interrogant, cenſent´ que ſi ſemper dimi
dium tranſire oporteat, dimidia uerò ſint infinita, & infi-
nitorum tranſitio eſſe non poßit, motum nõ eſſe, neq; poſſe
quicquam moueri. Aut ut quidam banc eandem interro-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer