Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER VIII. profectò compellimur: eſt autem principium boc. Cùm
enim ſint tria, principium, inquam, medium, atq; finis: me-
dium utrunq; eſt ad utrunq; : & numero quidẽ eſt unum: ra
tione autem duo. Præterea aliud eſt eſſe potentia, aliud
actu. Quare quoduis rectæ lineæ punctum, quod inter ex-
trema eſt collocatum, potentia quidẽ eſt medium, actu uerò
non eſt, ſi non id quod fertur eam diuiſerit, constiterit´ que
atque inceperit rurſus moueri. Hoc autem pacto, medium
ipſum principium fit, & finis: principium quidẽ posterio
ris, finis autem primæ. Dico autem ſi id quod fertur, atque
ſit D in ipſo constiterit B, & rurſus feratur ad C, ſed cùm
continuè fertur, nec adſuiſſe, nec abfuiſſe in puncto B po-
teſt, ſed eſſe ſolùm in ipſo nunc: in tempore uerò nullo, niſi
in eo toto, cuius nunc ipſum diuiſio eſt. Quòd ſi adfuiſ-
ſe quiſpiam, & abfuiſſe poſuerit, ſemper ipſum D ſtabit
cùm ſertur: impoßibile eſt enim ipſum D in B adfuiſſe, ſi-
mulac abfuiſſe: ergo in alio tẽporis, atq; alio puncto. Tem-
pus igitur id erit, quod eſt inter puncta tẽporis illa. Qua-
re D quieſcet in B & in cæteris identidem punctis: quip-
pe cùm ſit eadem in omnibus ratio. Cùm autem D, quod
fertur, utetur B medio, principio, atq; fine, conſistat ipſum
neceſſe eſt: propterea quòd illud duo perinde facit, atque ſi
illud ita mente perceperit. Sed ab A quidem puncto, ut à
principio, abſuit, in C uerò fuit, cùm moueri deſierit, ſtete-
ritq́. Quapropter & ad dubitationem hoc eſt dicendum,
habet enim bic locus banc dubitationem. Nam ſi ſint duæ
lineæ rectæ A B C & D E, quarum D E ſit æqualis B C
& F mobile ex A continuò moueatur ad C atq; cùm eſt in
B puncto G mobile ex D ad E uniformiter, eademq́ cele-
ritate feratur, G prius accedet ad E quàm F ad terminum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer