Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER I. multitudine infinita: quod quidem eſt impoßibile. Præterea
ſi corpus omne, parte aliqua ab eo ſublata, fieri ſe minus
neceſſe eſt, carnis autem quantitas definita eſt ad molem
utranque, patet minima ex carne nullum omnino corpus
ſecerni poſſe, alioquin minima minor erit. Inſuper infini-
tis corporibus caro iam infinita ſanguis, cerebrumq́; ineſ-
ſet unumquodque tamen eſſet ab alijs ſeparatum, & ni-
hilominus infinitum: hoc autem metas egreditur rationis.

Id uerò quod aſſeritur, nunquam ſegregata omnia fore,
non ſcienter quidem dicitur, rectè tamen: affectus enim in-
ſeparabiles ſunt. Cùm igitur colores, atque habitus misti
ſint, ſi fuerint ſegregati, erit quippiam album, aut ſanum
profectò, quod non aliud quicquam erit, nec in ſubiecto. Quare ipſa mens abſurda eſt, ſanè ea quærens, quæ fieri ne-
queunt ſi ſeparata quidem reddere uult: hoc autẽ efficere
nequit, tam quantitatis, quàm qualitatis etiã ratione. Quan
titatis quidem, quia non eſt minim a magnitudo: qualitatis
autem, quia affectus inſeparabiles ſunt. Neq; etiam rectè
generationem eorum quæ partium ſunt conformium, capit: lutum nanq; tum in luta, tum non in luta diuiditur. Nec ut
lateres ex domo, & domus ex lateribus fit, ſic aqua, & aër
ex ſeſe mutuo ſunt, & fiunt. Melius autẽ eſt pauciora prin
cipia, finitaq́; ſumere, quod quidem Empedocles facit.

Quòd principia oporteret finita ponere.

9. CAP. V.

_OM_nes igitur cõtraria, principia faciunt: & qui uni-
uerſum unum eſſe, atq; immobile dicũt (Parmenides
enim calidum, frigidumq́; principia facit, atq; hæc ignem,
terramq́; appellat) & qui rarũ, & denſum, principia in-
quiunt eſſe. Democritus quoq; plenum ipſa atque uacuum
aſſerit eſſe, quorum alterum ut ens, alterum ut non ens eſſe

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer