Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER VIII. quod primò mouet, immobile: nam ſiue ſtatim ad ipſum pri
mum immobile, ſiue ad id, quod mouetur quidem, ipſum ue
rò ſeipſum mouet, ſistitq́; gradũ cùm libet, fiat ex eo, quod
mouetur, ab aliquo uerò mouetur, acceßio: utroque modo
nimirum accidit id, quod primò mouet, in omnibus ijs eſſe
quæ mouentur, immobile.

Quod prim ùm mo uet, incorruptibile eſſe, & ne{qm [?] } per ſe, neq; per accidens moueri.

76. CAP. VI.

_CV_'m autem ſemper motum eſſe oporteat, & nullas
eius intercapedines fieri, eſſe quippiam primò mouẽs
perpetuum, immobilé que, aut unum, aut plura neceſſe eſt.

Vmum quodque igitur eorum quæ immobilia ſunt atque
mouent, perpetuum eſſe, non ad præſentem ſermonem per-
tinet. Eſſe autem aliquid neceſſariò, quod ſemper omnis
quidem ſit mutationis tam abſolutè, quàm per accidens ex-
pers, aliud autem moueat, perſpicuum, ſihoc pacto conſi-
ſider abimus fiet. Atque ſit ita ſi cui placeat, in aliquibus
fieri poſſe, ut aliquando ſint, aliquando non ſint, ſine ge-
neratione, corruptioneúe: fortaſſe nanque neceſſarium eſt,
ſi quid partibus uacans aliquando eſt, aliquando non eſt,
omne tale ſine mutatione eſſe, atq; non eſſe. Et hoc inſuper
concedatur: fieri poſſe ut principiorum immobilium mo-
tiuorum quædam aliquando ſint, aliquando non ſint: ſed
impoßibile eſt hanc omnia conditionem ſubire: nam ali-
quam hiſce cauſam eſſe patet, quæ ipſa ſeipſa mouent, ut
aliquando ſint, aliquando non ſint. Etenim id quidem quod
ſeipſum mouet, magnitudinem habeat omnem neceſſe eſt,
ſi nihil partibus uacans mouetur : id autem quod mouet,
nulla neceßitate eſt tale. Vt igitur alia generentur, alia
corrumpantur, idq́; continuò ſit, nihil eorum eſt cauſa, quæ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer