Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. PHYSICORVM plurimum habet quodq; , id ipſius rei uideri naturam eſſe, di
cebant. Si infinitum igitur, quo infinitũ eſt, eo eſt ignotũ: infinitũ quidè multitudine, aut magnitudine, quantũ quod-
dam ignotum erit. Infinitum autem forma, quale quoddam
ignotum. Cùm igitur principia rerũ tam multitudine, quàm
ſpecie ſint infinita, fieri profectò nequit ut ea, quæ ex hiſce
constant, ſciantur. Nondum cõpo ſitum ſcire putamus, cùm
ex quibus, & quot ipſum constat haud cogno ſcimus. Præ-
terea ſi neceſſe eſt ipſum mole quantumuis eſſe poſſe, cuius
pars magnitudine, paruitateq́; quantauis eſſe poteſt (dico
autẽ aliquam talium partium quæ inſunt, & in quas totũ
ipſum diuiditur) eſſe uerò non poteſt planta, uel animal di
cto modo quãtumuis mole, patet neq; partium ullam iden-
tidem mole quantamuis eſſe poſſe: erit enim & totũ quan-
tumuis ſimili modo. At os, et caro & istiuſmodi cætera par
tes ſunt animalium: & fructus, plantarũ. Patet igitur, neq; os, neq; carnem, neq; aliud quicquam, eo modo quem dixi-
mus, mole quãtumuis eſſe. Præterea, ſi talia omnia in cun
ctis inſunt, neq; generatur quicquam, ſed ineſt ac ſegrega-
tur, atque appellatur ab eo quod in ipſo magis abundat: ex
quouis denique fit quodlibet ſegregatione, uelut aqua ex
carne, & caro ex aqua: cùm omne corpus finitum ablatio-
ne finiti corporis conſumatur, atque tollatur, constat no [?] n
poſſe in unoquoque quodque ineſſe. Ablata enim ex aqua
carne, rurſusq́; alia ex aqua reliqua ſegregata, & ſi ſemper
minor ea, quæ ſecernitur erit, non tamen omni magnitudi-
ne minor euadet. Quare ſi ſegregatio ſtabit, non in quoli-
bet quoduis erit: in reliqua enim aqua, nihil inerit carnis. Sin uerò nullus ſegregationis exitus erit, ſed ſemper ſeque-
ſtratio fiet, finita in magnitudine ſanè æqualia finita erunt,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer