Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

PHYSICORVM ARIST. le, ſed forſitan falſum. At non eſſe motum, eſt impoßibile: id
enim iam demonstratũ eſt, motũ inquam neceſſariò ſemper
eſſe. Atq; idipſum, cum ratione etiam accidit. Tria nanq; neceſſe eſt eſſe, id quod mouetur, id quod mouet, & id in-
ſuper quo mouens mouet. Id igitur quod mouetur, moueri
quidem neceſſe eſt: at nõ neceſſe, eſt motu ciere. Id autẽ quo
motus affertur, & mouere neceſſe eſt, & moueri: cũ enim
ſit ſimul cum eo quod motu cietur, unà cum ipſo mutatur: quod intueri licet in hiſce, quæ loco mouent: nam aliquo in
tempore tangant ea, quæ mouẽtur, neceſſe eſt: at id quod ita
mouet, ut eius nõ ſubeat rationẽ, quo motus affertur, immo-
bile nimirum eſt. Cùm igitur ſit & ultimum ipſum ut cerni
mus, quod motu quidem cieri poteſt, principiũ autem mo-
tus non habet, & id item quod mouetur quidem, ſed ab alio
non à ſeipſo cietur, rationi conſentaneũ eſt (neceſſarium di
cam) & ipſum tertium eſſe, quod mouet quidem, immobile
autem eſt. Quapropter & Anaxagoras rectè dicit mentem
inquiens paßione uacare, & non mixtam eſſe, quippe cùm
motus ipſum principium faciat, hoc enim pacto ſolùm mo-
uebit, nullum ſuſcipiens motum, & uincet, mistione penitus
uacans. At uerò ſi non per accidens, ſed neceſſariò mo
uetur id quod motum alijs affert, atq; adeò ut non moueat
ſi nõ moueatur, neceſſe eſt ip ſum utut motũ ſubit, aut eadem
fpecie motus, aut alia moueatur: ceu ut ſi calefaciat cale-
fiat, & ſi ſanet, ſanetur, & ſi ferat, feratur, aut ſi ſanet fe-
ratur, & ſi ferat accreſcat. At primũ (ut patet) fieri nequit: nam dicere hæc oportet, uſq; ad indiuidua deſcendendo: ceu
ſi quid Geometriã doceat, id eandẽ Geometriam doceri, & ſi proijciat, eodẽ proiectionis proijci modo. Nec etiã ſic ut
motus alio genere moueatur, ceu ut id quidem quod fiet in-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer