Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER VII. tiones non ſint, nec ipſorum ſit generatio, nec alteratio o-
mnino, patet circa habitus, alter ationes nõ eſſe. At uerò neq; circa uirtutes animi, uitiaq́; , alterationes eſſe uidentur: uir-
tus nãq; perfectio quædã eſt, unũquodq; enim maximè tum
eſt perfectũ, cùm propriã uirtutẽ eſt cõſecutum, et maximè
ſecundum naturam: ſicut circulus tum maximè ſecundùm
naturã eſt, quando maximè circulus eſt. Vitium uerò, cor-
ruptio eſt horum atque remotio. Fit igitur cùm aliquid
alteratur, uirtutis acceptio, uitijq́; deiectio: neutrum tamen
horũ eſt alteratio. Alterari autẽ aliquid deinde patet: nam
uirtus quidẽ, aut affectuũ eſt uacuitas, aut corundẽ medio-
critas quædã: uitium autẽ aut eſt omnis affectuũ concitatio,
aut eſt perturbatio urituti contraria. Atque omnino fit, ut
uirtus morum in uoluptatibus, doloribusúe conſistat: uolu-
ptas enim aut cùm agimus, aut cùm recordamur, aut cùm
ſper amus effici ſolet. Atque ſi cùm agimus prouenit, ſenſus
eſt cauſa: ſi cùm recordamur, aut ſperamus ab ipſo rurſus
efficitur: afficimur enim uoluptate aut recordantes ea, quæ
nos delectarunt, aut ſperantes euenire ea, quæ nos afficient
uoluptate. Atquineq; ad partẽ intellectiuã animæ, altera-
tio accommodatur: ſciens enim maximè ad aliquid dicitur. Hoc autẽ ita eſſe perſpicuum inde fieri poteſt: per nullam
nanq; potentiã motus fit in nobis ſcientia, ſed prius aliquo
orto: experientia nanq; particulariũ, ſcientiã uniuerſalem
conſequimur. At neq; ipſa operatio generatio eſt, niſi uiſio
nem, tactumúe, generationes quiſpiam dixerit: tale eſt enim
ipſa operatio. Acceptio autem à principio ſcientiæ, non eſt
generatio, nec alteratio: ex eo nanque quia perturbationes
ſedantur, atque tranquilla fit anima, ſciens quiſpiam, atque
prudens euadit. Quemadmodum igitur cùm experrectus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer