Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

PHYSICORVM ARIST. idem eſt motus, qui eodem in prædicamento, aut in ſub{st}an-
tia, aut in alio genere ſit. Specie uerò eſt unus, quo ex eo-
dem ſpecie ad idem ſpecie pergitur: ut motus, qui ex albo in
nigrũ, aut in malum è bono: hæc autem & in ſuperioribus
di{ct}a ſunt. Accipiatur igitur motus ipſius A, et ſit E: et mo
tus ip ſius B, & ſit F: & motus itẽ ipſius C, atq; D, & ſint
G, atq; H. Sumatur præterea tẽpus, in quo A mouetur, & ſit K: atq; cum definitus ſi motus ipſius A, definitũ erit & K tẽpus, & nõ infinitum. At A, & B, et cæterorũ unum-
quodq; eodem in tẽpore mouebatur. Accidit igitur ut mo-
tus E F G H infinitus, in K definito tẽpore fiat: eo enim in
tempore quo A mouebatur, & ea omnia infinita, quæ poſt
ipſum A collocata deinceps ſunt, mouebãtur. Quare tẽpo
re in eodem mouentur: etenim motus ipſius A, aut æqualis
erit motui ip ſius B, aut maior: nihil autem reſert: accidit e-
nim omnino, ut infinitus motus tempore fiat finito: hoc aũt
fieri ne quit. Hoc igitur pa{ct}o, quod propoſuimus uidebi-
tur demon{st}rari: nõ tamen demõ{st}ratur, quia nullum abſur
dum emergit: fieri enim poteſt ut finito in tẽpore motus ſit
infinitus: non tamen idem, ſed alius, atq; alius, ſi multa ſint
ea, quæ mouentur, ac infinita: quod & in hiſce, quæ nunc
ſumpſimus, accidit. At ſi id, quod primo mouet in loco, mo
tuq́; corpori accõmodato, tangere neceſſe eſt id, quod mo-
uetur, aut cõtinuum eſſe, ut in uniuerſis fieri cernimus, totũ
ipſum unum ex omnibus, aut continuum erit. Id igitur
quod fieri poteſt, eſſe ſumatur: & ſit magnitudo quidem,
aut continuum ipſum A B C D, motus autem huius ſit
E F G H: nihil autem intereſt, infinitum ſit, an finitum. ſimi
liter enim finito in tempore K, aut infinitum, aut finitum
infinito mouebitur motu: horum autẽ utrunq; eſt impoßi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer