Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

PHYSICORVM ARIST. tio po{st} alterationẽ, & generatio rurſus poſt illã: ſic enim
ſemper quidẽ erit tẽpore motus, ſed non unus, quia non eſt
unus ex uniuerſis. Vt autem unus infinitus tempore fiat,
præter unum non poteſt: hic autem, eſt ipſa conuerſio.

64. PHYSICORVM
ARISTOTELIS

LIBER VII.

Quicquid mouetur, ab aliquo moueri. Et quòd primus motus
quiſpiam ſit, primusq́; motor.

65. CAP. I.

_OMNE_ quod mouetur, ab aliquo mouea-
tur neceſſe eſt. Si igitur in ſe non habeat
principiũ motus, ab alio patet ipſum mo-
ueri. Si in ſe habeat, accipiatur ipſum A B
quod quidẽ moueatur nõ ex eo quia quid
ſui cietur. Primũ igitur A B putare à ſe moueri, quia & to-
tum ab externo nullo mouetur, ſimile eſt atque ſi quis cum
ipſum D G mouet ipſum G F ſimulq́; cũ eo mouetur ipſum
D G F à ſeipſo moueri putaret, quia non perſpicit utrum
ab utro moueatur: utrum D G à G F, an G F ab ipſo D G. Deinde quod à ſeipſo mouetur, id nunquam ex eo moueri
deſinet, quia aliquid aliud ſtetit, mouerí que ceſſauit. Igitur
ſi quid ex eo moueri deſinit, quia quippiã aliud ſtetit, id ab
alio moueri neceſſe eſt: hoc enim patefa{ct}o omne quod mo
uetur, ab aliquo moueatur neceſſe eſt: cùm enim ipſum A B
moueri ſit ſumptum, diuiſibile erit proſe{ct}ò: omne nanque
quod mouetur, diuiſibile eſt. Sit igitur diuiſum, in C. Igitur
B C quieſcente, & ipſum A B quieſcat, neceſſe eſt. Quod ſi
non queiſcat, mente ſumatur moueri B C: igitur quieſcente,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer