Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

PHYSICORVM ARIST. dine æ quales. C C C C uerò his æ quales modo eodẽ, et æ què
celeres ſuper ipſas incipiẽdo à prima, quæ est in medio ipſa
rum A motu contrario moueantur. Accidit igitur primi B
atq; C molẽ, ſimul in ipſis eſſe extremis, & C quidẽ uniuer
ſas B moles, B uerò dimidium ipſarum A pertranſiuiſſe. Quare fit, ut ſit dimidium tẽpus: utraq; enim æ quali in tem
pore molium unamquanque tranſiuit, & inſuper accidit B
per omnes moles C pertranſiuiſſe. Prima nanq; C & B mo
les in contrarijs ſunt extremis, tanto in tempore per unam-
quanq; B molium mota, quanto quanq; moliũ A tranſiuit,
ut dicit, propterea quod utraq; æ quali in tẽpore per A mo
les eſt mota. Ratio igitur hæc eſt: fit autem ob id quod dixi
mus falſum. At uerò neque in ea mutatione, cuius termini
contradictoriam ſubeunt oppoſitionẽ, impoßibile quicquã
nobis eueniet, ueluti quippià ſi è nõ albo in album mutatur,
atque in neutro eſt, neque album, neque nõ album eſſe: non
enim ſi non totũ in utrouis ſit, non dicetur album, aut non
album eſſe, album enim dicimus, aut non album, non quia to
tum, ſed quia plurimis partibus ſit, aut maximè præcipuis
tale: nõ est autem idem, nõ eſſe in hoc, & nõ eſſe in hoc to-
tum. Similiter res ſeſe habet & in eo, quod est, & in eo,
quod haud eſt, atq; in cæteris, quæ cõtradictoriam ſubeunt
oppoſitionem: etenim in oppoſitorũ quidem altero neceſſa
riò erit: totũ autẽ, in neutro ſemper erit. In circulo rurſus,
ac ſphæra, & in ijs omnino, quæ in ſeipſis mouentur, non
eueniet ipſa quieſcere. In eodẽ enim loco, tẽpore quodã, ut
inquiunt, & ipſa, & partes ſunt. Quo ſit ut quieſcãt ſimul,
ac moueãtur. Primò nanq; partes nõ ſunt eodẽ in loco, tem
pore ullo. Deinde, totũ etiã in alium ſemper locũ mutatur: non eſt enim eadem circunfere ntia, quæ ab A & B & C ſu

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer