Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

PHYSICORVM ARIST. piam mutẽtur, impoßibile est eo in tẽpore, quo per ſe quip
piam mouetur, & non in aliquo illius, ipſum in aliquo pri
mo eſſe: quieſcere nanque quippiã eſt in aliquo eodem & ipſum, & partẽ ipſius quanque tẽpore quodã eſſe: ſic enim
quieſcere dicimus, cùm in alio nunc, atque alio uerè dicere
licet, ipſum in eodem, partesq́; ipſius eſſe. Quòd ſi id est
quieſcere, nõ fit pro fectò ut id, quod mutatur, in aliquo ſit
totũ ipſo tempore primò, est enim diuiſibile tempus omne. Quare alia in parte ipſius: atque alia uerè dicere licebit, in
eodẽ & ipſam, & quãque partẽ ipſius eſſe. Quòd ſi nõ ſit
hoc pacto in aliquo, ſed uno in tempor is puncto, nõ erit in
aliquo profectò tẽpore ullo, ſed in tẽporis tantũmodo fine. In ipſo uerò nunc, eſt quidẽ ſemper in aliquo, nõ tamẽ quie-
ſcit: in ipſo nãque nunc, neque moueri quicquã, neque quie
ſcere potest: ſed uerum quidẽ eſt, in ipſo nunc non moueri,
atque in aliquo eſſe. In tẽpore autẽ ut quieſcens, eſſe nõ po
test, eueniret enim ut id, quod fertur, quieſcat.

Confutatio quorũdam errorum de motu: ac primùm ratio-
num Zenonis, negantis prorſus motum eſſe.

62. CAP. IX.

_Z_Eno uerò prauè ratio cinatur. Dicit enim, ſi ſemper
omne quieſcit, aut mouetur, cùm est in ſibi æ quali, id
autẽ, quod ſertur, eſt in ſibi æ quali ſpacio in ipſo nunc ſem
per, immobilem eam eſſe ſagittam quæ ſertur. Hoc autẽ est
falſum: tẽpus enim nõ ex ipſis nunc indiuiſibilibus constat,
quẽadmodũ nec ulla alia magnitudo. Quatuor autẽ Zeno-
nis de motu ſunt rationes, quæ difficultatẽ ſoluentibus affe-
runt. At prima quidem eſt ea, qua motus ex eo to llitur, quia
prius ad medium, quàm ad finem id, quod fertur peruenire
oportet: de qua distinximus antea. Secunda uerò eſt ea, quæ
nuncupatur Achilles, qua motus rurſus ex eo tollitur, quia

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer