LIBER VI.
tempore ſtat. Quo fit ut non ſtet idipſum, quod ſtat: ſin in
altera, nõ in toto ſtat primũ: in hoc enim per aliud ſtat, ut
de eo quod mouetur antea diximus. Vt autẽ nõ est quicquã
in quo primo mouetur id, quod motu cietur: ſic neq; quic-
quã est, in quo ſtat id primò quod dicimus ſtare. Neq; enim
ip ſius moueri, neq; ipſius ſtare, quicquã est primũ. Sit enim
id, quod primò ſtat, A B literis deſignatũ: hoc igitur uacare
partibus impoßibile est. nõ est enim in eo motus, quod par
tibus uacat, propterea quòd id quod mouetur, motũ eſſe ne-
ceſſe est. Id uerò quod ſtat, moueri iam demonstr auimus. Quod ſi diuiſibile eſt, in quacũq; parte ipſius ſtat: hoc enim
prius ostẽdimus, quo inquã primò quippiã ſtat, in eius hoc
parte quacunq; ſtare. Cũ igitur tẽpus ſit id, in quo primo
ſtat, et nõ indiuiduũ, omne uerò tẽpus in infinitũ ſit diuiſi-
bile, nõ est profectò id, in quo primo ſtatur. Neq; igitur id
eſt, in quo primò quieſcẽs ipſum quieuit: in eo nãq; nõ quie
uit, quod partibus uacat: quia nõ est in indiuiduo motus: in
quo uerò quieſcit quippiã, in eo etiã et mouetur. Tũc enim
quieſcere quippiã dicimus, quando, & in quo eſt aptum ut
moueatur, non mouetur. Præterea tunc quieſcere quippiam
dicimus, cùm ſimiliter nunc ſeſe habet, et prius: nõ uno quo-
dam, ſed duobus hoc minimis dijudicantes. Quare id in quo
quieſcit, partibus non uacabit: quod ſi partibile est, tempus
erit profectò, atq; in quauis ipſius parte quieſcet. ſic enim
hoc ostendetur, ut & in prioribus eſt demonstr atũ. Quare
nihil erit & in hoc, primũ: est autẽ huius hæc cauſa omne
inquã quieſcere, atq; moueri in tẽpore: tẽpus uerò nullum
eſſe primũ, neq; magnitudinẽ, neq; omnino cõtinuum, cùm
o mne ſit diuiſibile in infinitũ, ut patuit. Cùm autẽ omne
q uod mouetur, in tẽpore moue atur, atq; ex quopiã in quip