Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

PHYSICORVM ARIST. enim intereſt, utra ſit ea, quæ motu cietur: utroq; nanq; mo
do, infinitam tranſit finita. Nam cùm A magnitudo infini
ta, mouetur, erit aliqua pars eius finita in B, ceu D C. & a-
lia atq; alia rurſus, & ſic ſemper. Quare fiet ut ſimul infi-
nita per finitam, & finita per infinitã ſit mota: nec enim
fortaſſe fieri poteſt ut aliter infinita ꝑ finitã ſit mota, quàm
hoc pacto, ut finita tranſeat infinitã, uel latione pergendo
per ipſam, uelmetiendo: quare cũ hoc ſit impoßibile, infi-
nita ſanè finitam tranſire non poteſt. At uerò nec infinita
infinitam finito in tẽpore tranſit: nam ſi tranſit, & infinitã
finita ſanè tranſibit. Ineſt enim in infinita, finita. Præterea
& tempore ſumpto, eadẽ demonstratio erit. Cùmigitur
nec infinitã infinita, nec infinita finitam, nec etiã, infinitam
infinita, finitc in tẽpore trãſeat, patet neq; motũ infinitũ, in
tẽpore fore finito: quid enim intereſt, motus, an magnitudo
ſit infinitum? nam ſi utrumuis fuerit infinitũ, & alterum
infinitum eſſe neceſſe eſt: omnis enim latio eſt in loco.

60.1.

Hîc detepmi-
@at Ā [?] riſt. de fi-
nico & infinito
in motu: ficut
em̃ diuiſio per,
cinet ad ratio-
nem continui,
ita finitũ & in,
finitũ, ſicut aũt
fuprà oſtẽdit {quis}
diuiſio inueni-
tur in motuma
gnitudine, tem
pore, & mobili
ita idẽ de infi-
@ito oſtendit.

De quibuſdam neceſſarijs ad diuiſionẽ quietis.

61. CAP. VIII.

_CV_'m autẽ id omne moueatur, aut quieſcat quod aptũ
eſt moueri, quãdo, & ubi, & quemadmodum aptum
eſt, ipſum profectò ſtans cùm ſtat, moueri neceſſe eſt: nam
ſi non mouetur, quieſcit. At fieri non poteſt, ut ad quietem
proficiſcatur id, quod quieſcit. Quo demõstrato, patet ne-
ceſſe eſſe, & in tẽpore ſtare. omne nanq; quod mouetur, in
tẽpore ſanè mouetur: ipſum autẽ ſtans, mouerio stendimus. Quare neceſſe eſt, in tempore ſtare. Præterea ipſum cele-
rius, atq; tardius, in tempore dicimus eſſe. At fit ut tardius,
atq; celerius ſtetur. At uerò id, quod ſtat, ſtet quacunq; in
parte tẽporis eius, in quo primò ſtatur, neceſſe eſt. Tẽpore
nanq; diuiſio, ſi neutra in parte ſtat, neq; toto profectò in

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer