Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER VI. dicuntur diuiſibilia, quales ſunt magnitudines ipſæ. Sit
enim mobile A B motum ex B in C primùm: igitur ſi indi-
uiſibile ſit ipſum B C, parte uacans erit hærens parte ua-
canti: ſin diuiſibile, erit aliquid ipſo C prius, in quod eſt mu
tatum, & illo rurſus aliud prius, & ſic ſemper: nunquam
enim diuiſio deficit. Quare non erit quicquam primum, in
quod eſt mutatum. Similiter res ſeſe habet & in qualitatis
mutatione: nam & hæc in continuo eſt. Patet igitur in ſo-
lo qualitatis motu, per ſe indiuiſibile eſſe poſſe.

58.1.

Poftquàm Ari
ftote. qualiter
motus diuida-
tur oftẽdit, hic
de ordine par-
tium motus de
terminat.

Quomodo ea, quæ ſunt, in motu ſeſe præcedunt.

59. CAP. VI.

_CV_'m autem omne, quod mutatur, in tempore mutetur,
mutari uerò in tempore dicatur, & ut in primo, & ut
per aliud, quo pacto in anno mutari dicitur, quia mutatur
in die, id ſanè quod mutatur in quacunq; eius temporis par
te mutari, in quo primo mutatur neceſſe eſt. Id ita eſſe pa-
tet qudem & ex definitione ipſius primi: ſic enim ipſum
antea definiebamus. Patebit autem & ex hiſce, quæ dein-
ceps dicemus. Sit enim tempus A B, in quo quippiam pri-
mũ mouetur: Atq; cum omne tempus ſit diuiſibile, diuida-
tur in C. In tempore igitur A C, mouetur aut non moue-
tur: & eodem modo rurſus, in ipſo C B. Si igitur neutra
in parte mouetur, in toto ſanè quieſcit: impoßibile eſt enim
moueri, ſi nulla in parte eius moueatur: ſin in alter a tan-
tum mouetur, nõ in A B tempore primo mouetur, per aliud
enim in ipſo mouetur: ergo quacunq; in parte temporis mo
ueatur, neceſſe eſt. Hoc autẽ demonstrato patet, omne quod
mouetur, prius neceſſariò motum eſſe. Nam ſi in A B tem-
pore primo, per F G ſpacium quippiã motum eſt, id quod
æqua celeritate mouetur, ſimulq́; incipit, per dimidiũ in di-
midio temporis erit motum. Quòd ſi id tempore in eodem

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer